Quantum redactiones paginae "Marcus Caelius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Marcus Caelius Rufus''' fuit [[orator]], [[tribunus]], [[aedilis]] et [[praetor]] [[Romanus]]. Natus est [[Interamna Praetutia|Interamna]]e in agro [[Picenum|Piceno]] anno 672 a.u.c. ([[82 a.C.n.]])<ref>Sic [[Plinius Maior]] VII.165, V Kal. Iunias, eodem die quo alius orator [[Gaius Licinius Calvus (orator)|Gaius Licinius Calvus]]. Multi historici moderni tamen eius testimonium aspernati quia iunior fuisset quam ut tribunatum anno 53 a.C.n. petere posset, eum ante 85 a.C.n. natum esse existimaverunt. Videlicet quia et quaesturam ante tribunatum necessario eum gessisse arbitrabantur. Equidem non video cur testimonio Plinii non adsenrtiar.</ref>, mortuus [[48 a.C.n.]] in agro [[Thurii|Thurino]]. Anno DCXCIV a.u.c. / [[60 a.C.n.]] innotuit cum [[Gaius Antonius Hybrida|Gaium Antonium Hybridam]] magno ingenio de vi et repetundarum postulavit. Bello civili Caesarianis partibus primum favebat : at praetor factus seditiones in plebe movebat ideoque ab ipsis Caesarianis interfectus est.
==De gente et vita privata==
Divite [[Ordo equester|equite]] Romano natus Marcus Caelius fuit homo novus in [[Senatus Romanus|senatu Romano]]. Anno 59 a.C.n. adulescens in [[Mons Palatinus|monte Palatino]] apud [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium Pulchrum]] habitare coepit, quia tum vinculis amoris ab eius sorore [[Clodia (Metelli uxor)|Clodia]] constrictus erat, quam, [[Quintus Caecilius Metellus Celer|Metelli Celeris]] viduam, [[Catullus|Catulli]]<ref>Etenim commentatores poetae versus epigrammatum 65 et 77, Rufum quendam infidum amicum interpellantes, in Marcum Caelium Rufum directos esse vulgo putare solent. </ref> poetae amantis iam taedebat. Formosus vir enim erat Caelius Rufus<ref>[[Aulus Gellius]] XVII.1</ref>. Nihilominus paucos post annos eadem, per fratrem Publium, Caelium accusavitaccusabat quod pecuniam sibi extorsisset et veneno se temptasset.
 
==De cursu honorum==