Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Anno [[49 a.C.n.]], initio [[Bellum civile alterum|belli civilis]], Dolabella [[Caesar]]is partes secutus est. Una cum [[Gaius Antonius|Gaio Antonio]] provinciam [[Illyricum|Illyricam]] adversus [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianorum]] incursiones in potestate partium suarum retinere temptavit, nec tamen gloriam militarem consecutus est : mox enim a legatis Gaio Octavio et Scribonio Libone victus, classem sibi a Caesare mandatam infelici proelio amisit<ref>[[Dio Cassius]] 41.40.</ref>. Nihilominus postea pugnae apud [[Pharsalus|Pharsalum]] ad Caesaris latus interfuit. Ideo, cum in castris [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianis]] [[Dyrrhachium|Dyrrachii]] a [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeio]] rogaretur, ubinam esset gener Dolabella, respondit [[Cicero]] : "Cum tuo socero!" (nam Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, uxorem duxerat quae postea anno [[54 a.C.n.]] mortua erat).
 
Romam reversus, quamvis patricia gente ortus esset, a plebeio homine Lentulo adoptatus [[tribunus plebis]] anno [[47 a.C.n.]] fieri potuit. Tum, absente dictatore Caesare nec impediente [[Magister equitum|magistro equitum]] [[Marcus Antonius|Marco Antonio]] (consules enim tum Romae non erant), seditiosos ac populares tribunos aemulatus est, maxime autem [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium]] (cuius statuam etiam erexit), dum de abolitione aeris alieni (ipse unus e debitoribus erat) cum populo agitat ac rempublicam perturbat<ref> [[Cassius Dio]], XLII.29-33 et XLVI.16</ref>. In primis multae rixae cum fautoribus collegae in tribunatu Trebelli, qui Dolabellae adversabatur, et vulnera et caedes mutuas praebuerunt. Magno dedecori [[Cicero]]ni fuit talis gener.
 
Nihilominus amicitia [[Caesar]]is, incertum qua de ratione, destitutus non est, qui eum in Africam ac deinde in Hispaniam secum duxit, ita ut Dolabella proeliis et apud [[Thapsi Pugna|Thapsum]] et apud [[Munda]]m interfuerit. Fortasse timebat Caesar ne Romae relictus Dolabella seditiones denuo excitaret. Nam ne dignum quidem memoratu hoc bello quicquam fecit.