Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
 
== De cursu honorum ==
Anno 51 a.C.n. [[quindecemvirquindecimvir sacris faciundis]] factus est, postposito [[Lucius Cornelius Lentulus Crus|Lentulo Crure]] qui hoc sacerdotium adepturum non dubitabat<ref>[[Cicero|Cic]]., ''Ad fam''. VIII.4</ref>.
 
Anno [[49 a.C.n.]], initio [[Bellum civile alterum|belli civilis]], Dolabella [[Caesar]]is partes secutus est. Una cum [[Gaius Antonius|Gaio Antonio]] provinciam [[Illyricum|Illyricam]] adversus [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianorum]] incursiones in potestate partium suarum retinere temptavit, nec tamen gloriam militarem consecutus est : mox enim a legatis Gaio Octavio et Scribonio Libone victus, classem sibi a Caesare mandatam infelici proelio amisit<ref>[[Dio Cassius]] 41.40.</ref>. Nihilominus postea pugnae apud [[Pharsalus|Pharsalum]] ad Caesaris latus interfuit. Ideo, cum in castris [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianis]] [[Dyrrhachium|Dyrrachii]] a [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeio]] rogaretur, ubinam esset gener Dolabella, respondit [[Cicero]] : "Cum tuo socero!" (nam Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, uxorem duxerat quae postea anno [[54 a.C.n.]] mortua erat).