Quantum redactiones paginae "Gaius Trebonius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 10:
Postea ab anno [[54 a.C.n.]] usque ad annum [[49 a.C.n.]] legatus Caesaris in [[Gallia]] ac deinde in bello civili adversus [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeium]] fuit. Anno [[49 a.C.n.]] Caesar in [[Hispania]]m festinans eum obsidioni [[Massilia]]e praefecit cum [[Decimus Iunius Brutus|Decimo Iunio Bruto]]. Mense octobri [[Massilia|Massilienses]] sese dediderunt.
 
Ideo anno [[48 a.C.n.]] [[praetor]] urbanus Romae fuit. Eo anno saepissime debitorum difficultatibus cognoscendis operam dedit, dum collega [[Marcus Caelius Rufus]], sive ex invidia sive quod [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]] gratiam adpetebat, seditiones ei movet, cum legem de tabulis novis proponeret : Trebonius qui Caesaris absentis mandata exsequebatur primo a populo male mulcatus est, sed Caesarconsul Servilius Isauricus et [[Senatus Romanus|senatus]] Caelium e praetura ac re publica removendum esse iudicaverunt<ref>[[Dio Cassius]] 42.22-23.</ref>. Quem postea tumultum bellicum in agris moventem consul Servilius Isauricus vicit.
 
Post praeturam properanter in [[Hispania Ulterior|Hispaniam Ulteriorem]] missus est, ut Quinto Cassio Longino succederet, quem Caesar, ex [[Hispania]] anno [[49 a.C.n.]] aestate exeunte proficiscens, ei provinciae praefecerat. Cassius autem tam incolarum quam partis exercitus odium meruerat ob avaritiam nimiam : quin etiam insidiis petitus et vulneratus erat. Sed iam Pompeianae partes, invidia Caesariani praesidis roboratae, in [[Hispania]] multum profecerant. Itaque post nonnullos menses Trebonius et ipse e provincia expulsus est, legionibus filios [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]] duces accipientibus.