Quantum redactiones paginae "Willibaldus Alexis" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Postea Berolini et Vratislaviae iurisprudentiae studet haud neglegens historiam philosophiam litteras. Anno 1820 Berolini in Supremo tribunali Berolinensi tirocinium suum peragit et cognoscit [[Iulius Eduardus Hitzig|Iulium Eduardum Hitzig]], amicum quendam [[Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann|Ernesti Theodori Amadei Hoffmann]]. Eodem anno in lucem profertur carmen epicum ''Die Treibjagd''. Fabulam Milesiam titulo ''Walladmor'' conversionem operis cuiusdam [[Gualterus Scott|Gualteri Scott]] esse Alexis affirmat. Quod cum ita sit, successum magnum in lectoribus habet, ut id principium famae haberi possit. Quod ei permissionem dat officialis professionem deponendi. Alexis narrator itinera faciens et diurnarius principalis fit eodem anno 1824. Tres annos postea mythistoriae ''Schloß Avalon'' dilectio multo minor est. Alexis operam dat in diversis periodicis actibusque diurnis et redactor fit apud ''Berliner Konversationsblatt''. Id anno 1830 in unum confunditur cum periodico ''Der Freimütige''.
 
Anno 1832 fabula Milesia titulo ''Cabanis'' in forulis bibliopolarum videtur. Propter censuram anno 1835 officio redactoris servire recusat. Anno 1838 in matrimonium ducit [[Anglia|Anglicam]] Laetitiam Perceval. Anno 1840 in lucem proferri iubet mythistoriam ''Roland von Berlin '''. Una cum Hitzig anno 1842 edit librum ''Der Neue Pitaval, eine Sammlung der interessantesten Criminalfälle'' ubi agitur de criminibus. Insuper donat mundo mythistoriam praetitulatam ''Der falsche Woldemar''. Anno autem 1846 venit in manus lectorum eius captantissima mythistoria nomine ''Die Hosen des Herrn von Bredow''. Anno 1847 iter facit [[Roma]]m cum uxore. Anno 1848 opus ''Der WärwolfWerwolf'' continuet drama operis prisci ''Die Hosen des Herrn von Bredow''. Anno 1849 in plures menses directionem periodici "Vossische Zeitung" sibi arripit. Anno 1852 apparet opus ''Ruhe ist die erste Bürgerpflicht'', initium trilogiae mythistoricae, cuius secunda pars titulo ''Isegrimm'' anno 1852 publicata est, tertia autem (titulus sit ''Großbeeren'') numquam.
 
Anno 1853 commigravit [[Arnstadium]] in [[Thuringia]]m, ubi 1856 apoplexin patitur. Altera apoplexis anni 1860 habita debilitat eum et laborem pergere vetat. Anno 1867 Willibaldo Alexis attribuitur insigne "Hohenzollern'scher Hausorden". Mentis non iam compos et caecatus moritur mense Decembri anni 1871. Domus eius Arnstadii vocatur ''[[Lindeneck]]''.