Quantum redactiones paginae "Ranavalona III" differant
Content deleted Content added
m Automaton: +Formula:Pagina non annexa secundum Vicipaedia:Taberna/Tabularium 14#De paginis non annexis; mutationes minores |
+ |
||
Linea 3:
[[Fasciculus:Ranavalona III of Madagascar.jpg|thumb|Ranavalona III circa 1905]]
'''Ranavalona III''' (nata die [[22 Novembris]] [[1861]], mortua die [[23 Maii]] [[1917]]) fuit ultima regina [[Madagascaria]]e. A die [[30 Iulii]] [[1883]] ad diem [[28 Februarii]] [[1897]] regnavit, quo tempore continue sed tandem frustra colonicis [[Francia]]e consiliis resistere conata est. Ranavalona puella ex pluribus patriciis (''[[Andriana]]'') electa est ut [[Ranavalona II|Ranavalonae II]] reginae succederet. Sicut ambae reginae priores, Ranavalona rationibus politicis in matrimonium cum [[Rainilaiarivony]], plebeio (''[[Hova]]'') nobili, qui primus minister factus regni res cotidianas et externas curavit. Ranavalona colonizationem Francicam arcere tentabat commercio cum [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis]] et [[Britanniarum Regnum|Britannia]] confirmando. Franci autem portus et [[Antananarivo]] urbem capitalem aggressi, denique anno [[1895]] palatium regium ceperunt, quod principatum libertatemque huius regni finivit.
Novum regimen colonicum Francicum cito [[Rainilaiarivony]] [[Algeria]]m pepulit, et Ranavalonam et aulam eius primum solo nomine regnantem manere sivit, sed [[rebellio menalamba|rebellione ''menalamba'']] erupta, clandestinis consiliis adversus Francos inventis in lucem prolatis, reginam quoque in insulam [[Reunio]]nem anno [[1897]] expulsit.
== Bibliographia ==
|