Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 10:
 
== De cursu honorum ==
Anno [[49 a.C.n.]], initio [[Bellum civile alterum|belli civilis]], Dolabella [[Caesar]]is partes secutus est. Una cum [[Gaius Antonius|Gaio Antonio]] provinciam [[Illyricum|Illyricam]] adversus [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianorum]] incursiones in potestate partium suarum retinere temptavit, nec tamen gloriam militarem consecutus est : mox enim a legatis Gaio Octavio et Scribonio Libone victus, classem sibi a Caesare mandatam infelici proelio amisit<ref>[[Dio Cassius]] 41.40.</ref>. Nihilominus postea pugnae apud [[Pharsalus|Pharsalum]] ad Caesaris latus interfuit. Ideo, cum in castris [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeianis]] [[Dyrrhachium|Dyrrachii]] a [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeio]] rogaretur, ubinam esset gener Dolabella, respondit [[Cicero]] : "Cum tuo socero!" (nam Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, uxorem duxerat quae postea anno [[54 a.C.n.]] mortua erat).
 
Romam reversus, cum patricia gente ortus esset, a plebeio homine Lentulo adoptatus, ita ut [[tribunus plebis]] anno [[47 a.C.n.]] fieri potuerit. Tum seditiosos ac populares tribunos aemulatus est, maxime autem [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium]] (cuius statuam etiam erexit), dum de abolitione aeris alieni cum populo agitat ac rempublicam perturbat<ref> [[Cassius Dio]], XLII.27 et XLVI.16</ref>. Magno dedecori [[Cicero]]ni fuit talis gener.