Quantum redactiones paginae "Universitas Harvardiana" differant

Content deleted Content added
m bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
No edit summary
Linea 28:
'''Universitas Harvardiana''' [[Cantabrigia iuxta Flumen Carolanum|Cantabrigiae]] in [[respublica|re publica]] [[Massachusetta|Massachusettensium]] est, pars [[Societas Athletica Hederana|Societatis Athleticae Hederanae]]. Quod anno [[1636]] consultu [[senatus]] coloniae Massachusettensis conditum est collegium Harvardianum (pars studentibus gradu primo devota), prima aetate inter [[universitas|universitates]] Americanas est. Ab origine Novum modo Collegium nominatum; nomen Harvardianum ab exemplo Iohanni Harvard, donatoris primi, anno [[1639]] sumpsit. Titulum ''universitatis'' primo Harvardianae datum est a charta rei publicae Massachusettensis anno [[1780]].
 
Prima autem aetate copiisque inter universitates in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] est; prima quoque ut multis videtur fama ob ingenium sapientiamque scientiamque quae ibi collocantur. Sententia praecipue sua totam per orbem est praeclara: ''veritas,'' quam ad extrahendam facultas omnis omnium consecrari dicitur. Hodie notus est nam pecuniam plurimam habet ex omnibus universitatibus orbis, paene paucissimos applicatores accipit quotannis, et bonam educationem dare saepe dicitur.
 
Statua nota stat in campo Harvardiano quae "falsorum trium" statua vocatur (vide imaginem iuxta verbis). Dicitur Ioannem Harvard conditorem monstrare, sed re vera et Ioannes Harvard conditor non fuit et statua ipsa a visu alicuius discipuli fincta est, etiam annus faciendi in statua scriptus falsus est.
 
In Universitate sunt multae facultates vel scholae, quarum numero includuntur Collegium Harvardianum, Schola Gradualis Artium Scientiarumque, Schola Divinitatis Harvardiana, Schola Harvardiana Kennediana Gubernalia, Schola Harvardiana Medica, et aliae.
 
== Notae ==