Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant

 
==De cursu honorum==
Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc [[Augur|augur]] ob Syllae adfinitatem factus est (ab inauguratione usuqe ad mortem eius quinquaginta quinque anni interfuisse dicuntur<ref>[[Macrobius]] I.9.14.</ref>). Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores ex lege de ambitu rei facti sunt<ref>[[Cicero]], ''Ad Quintum'' III.2 (Messalla a Quinto Pompeio Rufo postulatus est).</ref>. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun<ref>Plus quam triginta. [[Dio Cassius]] 40.45. </ref>, mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala [[consul]]es renuntiati sunt in reliquos sex menses. At novi consules et ipsi prohibiti sunt quin comitia [[consul]]um qui sibi succederent haberent seditionibus ac rixis sempiternis inter [[Publius Clodius Pulcher|Clodianas]] et [[Titus Annius Milo|Milonianas]] armatas manus coortis<ref>Consul Domitius Calvinus et ipse tum vulnus accepisse dicitur (Dio Cassius 40.46).</ref>. Itaque mense Ianuario [[52 a.C.n.]] ad interregnum reditum est. Republica ita vexata, nihil memoria dignum in consulatu effecit Valerius Messalla.
 
Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii avunculi gratia, qui eum defendebat<ref>Orationem hodie deperditam postea publicavit ([[Valerius Maximus]], ''loc. cit''.)</ref>, indignantibus omnibus absolutus est, mox tamen iterum e lege Licinia accusatus culpae manifestae succubuit<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad fam]]''. VIII.2 et 4.</ref>. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus, Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.