Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
'''Marcus Valerius Messalla Rufus''' (primo saeculo a.C.n. floruit, natus circa 103/102 a.C.n., mortuus circa 27/26 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 53 a.C.n. (anno horribili) [[Consul|consulatum]] ab aestate usque ad finem anni cum [[Gnaeus Domitius Calvinus|Gnaeo Domitio Calvino]] gessit. Bello civili Caesarem secutus est. Diu vixit et in senectute nonnullos libros hodie deperditos conscripsit.
==De gente==
Patricia [[Gens Valeria|Valeriorum gente]] ortus Marcus filius Hortensiae erat, clarissimi oratoris [[Quintus Hortensius Hortalus|Quinti Hortensii Hortali]] sororis<ref>[[Valerius Maximus|Val. Max.]] V.9.2.</ref>. Soror ipsius Valeria [[Dictatura|dictatori]] [[Sylla|Cornelio Syllae]] nupsit. Filius quoque ei fuit qui anno consulatus (53 a.C.n.) denarios cudendos curavit quos MESSAL.F PATRE COS inscripsit<ref>Crawford 435/1. E. Babelon Valeria 13.</ref> et sive [[Consul suffectus|consul suffectus]] [[Marcus Valerius Messalla (consul 32 a.C.n.)|anni 32 a.C.n.]] sive [[Potitus Valerius Messala|anni 29 a.C.n.]] esse potest.