Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
=== Renovatio imperii occidentalis ===
[[Fasciculus:Franks expansion.gif|thumb|[[Regnum Francorum]]]]
In Occidente, idea imperii classici supervixerat ab obitu imperii.<ref name=":1">Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Qunit.'' Tallendier, 2000. pp. 24-32</ref> Iam circa temporestempus Iustiniani, [[Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius|Boëthius]], qui senator urbis Romae erat clarissimus, a rege Ostrogotho [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theodorico]] est necatus propter suspicionem eum cum imperatore Orientis insidiari (etiamsi ipse libro suo ''De Consolatione Philosophiae'' hoc negat).<ref>Boethius, ''The Consolation of Philosophy'', Penguin Classics 1999. cf Introduction by Victor Watts, pp. xviii-xxii</ref> Post reconquistam Iustiniani et bella insequentia, donec Langobardi lente tollent Italiam ab imperio, [[Papa|papae Romani]] semper magis auctoritatis politici acquirent propter debilitatem semper fortiorem imperii Orientis. Nihilominus, defensionem cupiebant semper papae ab imperatoribus; sed cum [[Schisma|schismatibus]] semper maioribus inter [[Orthodoxia|ecclesias Orientis]] et [[Ecclesia Catholica Romana|Occidentis]], et post victoriam Langobardorum, anno [[751]], in urbe [[Ravenna]], quae imperii orientalis erat caput in Italia, papae incipiunt ad Francos spectare pro adiumento. Mox papae adiuvant [[Pippinus III (maior domus)|Pippinum]] ad ultimum regem [[Merovingii|Merovingium]] deiciendum et thronum invicem sumere. Hic novus rex Francorum, qui antequam erat [[maior domus]] regis, throno sumpto adiuvat papam, anno [[754|septingentis quinquaginta quattuor]], in bello contra Langobardos. Per aliquos annos postquam, papa et Romani urbis pacem habent.<ref name=":0" /><ref name=":1" />
 
Filius Pippini, nomine [[Carolus Magnus|Karolus]], tam magnum imperium habebat in Europa Occidentale ut iam sit appellatus "imperatori similis."<ref name=":1" /> Mox papa [[Hadrianus I]] quaerit denuo a Francis adiumentum, anno [[773]], quia denuo Langobardi Romanos urbis perdolent.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' p. 25</ref> Paucis annis postquam, successor Hadriani, nomine [[Leo III]], insurrectione a Romanis patitur et adiumentum quaerit a Karolo. Hac occasione, papa vult agnoscere officium regum Francorum ut defensores ecclesiae et populi Romani. Secundum papam, imperium Orientis hoc tempore non habebat imperatorem legitimum, quia ultimus imperatorum masculorum depositus erat anno [[796]] a matre sua [[Irene Atheniensis|Irene]], et propter [[Sexismus|sexismum]] [[Medium aevum|medii aevi]] papae potentiam muliebrem haud potebant sufferre.<ref name=":2">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' p. 27</ref> Papa Leo III inde vult implere thronum vacuum Romanorum cum Karolo, quem coronat cum nomine "Imperator Romanorum" die [[Dies Christi Natalis|vigesimo quinto Decembris]], anno [[800]].<ref name=":2" /><ref name=":3">Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint'' p. 30</ref>
24 522

recensiones