Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant
Content deleted Content added
Linea 4:
==De cursu honorum==
Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc [[Augur|augur]] ob Syllae adfinitatem factus est. Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores lege de ambitu rei facti sunt. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun<ref>Plus quam triginta</ref>, [[Tribunus plebis|tribunis plebis]] quibusdam qui intercedere conabantur in carcerem coniectis<ref>Dio Cassius 40.45.</ref>, mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala [[consul]]es facti sunt per sex menses.
Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii gratia, qui eum defendebat<ref>Orationem hodie deperditam postea publicavit ([[Valerius Maximus]], ''loc. cit''.)</ref>, absolutus est, iterum accusatus culpae manifestae succubuit<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad fam]]''. VIII.2 et 4.</ref>. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus, Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.
|