Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 1:
'''Marcus Valerius Messalla Rufus''' (primo saeculo a.C.n. floruit, mortuus circa 27/26 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 53 a.C.n. (anno horribili) [[Consul|consulatum]] ab aestate usque ad finem anni cum [[Gnaeus Domitius Calvinus|Gnaeo Domitio Calvino]] gessit. Bello civili Caesarem secutus est. Diu vixit et in senectute nonnullos libros hodie deperditos conscripsit.
==De gente==
Patricia [[Gens Valeria|Valeriorum gente]] ortus Marcus filius Hortensiae erat, clarissimi oratoris [[Quintus Hortensius Hortalus|Quinti Hortensii Hortali]] sororis<ref>[[Valerius Maximus|Val. Max.]] V.9.2.</ref>. Soror eiusipsius Valeria [[Dictatura|dictatori]] [[Sylla|Cornelio Syllae]] nupsit. Filius quoque ei fuit qui anno consulatus (53 a.C.n.) denarios cudendos curavit quos MESSAL.F PATRE COS inscripsit<ref>Crawford 435/1. E. Babelon Valeria 13.</ref> et sive [[Consul suffectus|consul suffectus]] [[Marcus Valerius Messalla (consul 32 a.C.n.)|anni 32 a.C.n.]] sive [[Potitus Valerius Messala|anni 29 a.C.n.]] esse potest.
 
==De cursu honorum==
Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc [[Augur|augur]] ob Syllae adfinitatem factus est. Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores lege de ambitu rei facti sunt. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun<ref>Plus quam triginta</ref>, [[Tribunus plebis|tribunis plebis]] quibusdam qui intercedere conabantur in carcerem coniectis<ref>Dio Cassius 40.45.</ref>, mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala [[consul]]es facti sunt per sex menses. Tum novi consules et ipsi prohibiti sunt quin comitia [[consul]]um qui sibi succederent haberent seditionibus ac rixis sempiternis inter [[Publius Clodius Pulcher|Clodianas]] et [[Titus Annius Milo|Milonianas]] armatas manus coortis<ref>Domitius Calvinus et ipse tum vulnus accepisse dicitur (Dio Cassius 40.46).</ref>. Itaque mense Ianuario [[52 a.C.n.]] ad interregnum reditum est. Republica ita vaxata nihil memoria dignum in consulatu effecit Valerius Messalla.