Quantum redactiones paginae "Caedes in navi Zong" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{in progressu}}
{{DISPLAYTITLE:Caedes in navi ''Zong''}}
[[Fasciculus:Slave-ship.jpg|thumb|"[[Navis servorum (Turner)|Navis servorum]]" (''The Slave Ship''), a [[Iosephus Mallord Gulielmus Turner|Iosepho Turner]] picta, argumento ex caede ''Zong'' capto<ref>Burroughs 2010, p. 106.</ref>]]
Line 6 ⟶ 5:
Postquam navis in [[Black River]] portum [[Iamaica|Iamaicensem]] venit, possessores eius a cautionis praebitoribus pecuniam pro iacturis servorum postulaverunt. Illi cum pendere recusavissent, a navis possessoribus in iudicium vocati sunt. In causa ''Gregson v Gilbert'' (1783; 3 Doug. KB 232) iudicatum est interfectionem servorum aliquando legitimam esse et praebitores cautionis pro mortuis servis pendere debere. Deinde in appellatione iudex principalis, [[Gulielmus Murray (primus comes Mansfeldensis)|comes Mansfeldensis]], contra possessores navis iudicavit propter nova indicia quae culpam navarchi et nautarum demonstraret.
 
Post primum iudicium, [[Olaudah Equiano]] [[libertinus]] nuntium de caede adversario servitutis [[Granville Sharp]], qui frustra laboravit ut nautae homicidii accusarentur. Propter disceptationem legalem, fama de caede late divulgata est, [[saeculum 18|saeculo XVII]] exeunte, [[saeculum 19|saeculo XIX]] ineunte motum [[abolitionismus|abolitionismi]] excitans, cui res Zong fuit signum immanitatis venalicii. Societas ad abolitionem venalicii efficiendam anno [[1787]] condita est. Anno sequenti [[Parlamentum Britannicum]] primam legem de venalicio tulit, quae numerum servorum in una nave permissum determinavit. Deinde anno [[1791]] Parlamentum prohibuit ne societates cautionis pecuniam possessoribus navium pro servis eiectis redderent.
 
<!--Then in 1791, Parliament prohibited insurance companies from reimbursing ship owners in cases in which slaves were thrown overboard. The massacre has also inspired works of art and literature. It was commemorated in London in 2007, among events to mark the bicentenary of the British Slave Trade Act 1807, which abolished the African slave trade. A monument to the killed slaves on ''Zong'' was installed at Black River, Jamaica, their intended port.<ref name="usi">[http://www.understandingslavery.com/index.php?option=com_content&view=article&id=373&Itemid=236 "The Zong case study"], Understanding Slavery Initiative website, 2011</ref>-->
Caedes in navi Zong scriptores et artifices ad opera creanda movit. Londinii anno [[2007]] commemmorata est inter conventus qui [[Actus de abolitione venalicii anni 1807|Actum de abolitione venalicii anni 1807]] celebraverunt. Monumentum de servis in ''Zong'' interfectis ad flumen Black [[Iamaica]]e erectum est.<ref name="usi">[http://www.understandingslavery.com/index.php?option=com_content&view=article&id=373&Itemid=236 "The Zong case study"], Understanding Slavery Initiative website, 2011</ref>
 
== Notae ==