Quantum redactiones paginae "Mahometus V (sultanus Kelantan)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Mahometus V''', nomine pleno ''Muhammad Faris Petra'' (in [[Kota Bharu]] natus die [[6 Octobris]] [[1969]]) est [[sultanus]] civitatis [[Kelantan]] foederationis [[Malaesia]]e.
 
In urbe natali apud scholam sultani Ismail I, deinde iuxta [[KualaCuala LumpurLumpuria|Cualam Lumpuriam]] apud scholam internationalem Alice Smith educatus est, unde eruditionem in [[Anglia]] petivit. Alumnus est igitur [[collegium Sanctae Crucis (Oxonia)|collegii Sanctae Crucis]] apud [[Universitas Oxoniensis|Oxonienses]]. Patre [[Mahometus IV (sultanus Kelantan)|Mahometo IV]] [[apoplexia cerebri]] graviter affecto et in nosocomio [[Singapura]]e iacente, Mahometus Faris Petra regens die [[25 Maii]] [[2009]], sultanus die [[13 Septembris]] [[2010]] proclamatus est, patre nolente, qui abrogationem huius proclamationis petivit apud curiam foederalem. Mahometus V autem, ab aliis Malaesiae monarchis receptus, congressum principum ab anno 2010 frequentat. Summus rex vicarius Malaesiae omnis electus est anno [[2011]]. Ipse summus rex (''[[Yang di-Pertuan Agong]]'') die [[13 Decembris]] [[2016]] factus est.
 
== Nexus externi ==