Quantum redactiones paginae "53 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 73 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q40870 sunt
Linea 2:
 
== Eventa ==
===Romae===
 
* Marcus Valerius Messala et [[Gnaeus Domitius Calvinus]] sex menses modo consules fuere : nam usque ad medium annum comitia, quae priore anno haberi debuerant, a [[Publius Clodius Pulcher|Clodianis]] manibus impedita sunt. Itaque [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeius]], quamquam [[proconsul]] [[Hispania]]rum, ad Romam remansit. a [[Senatus Romanus|senatu]] [[dictator]]em fieri sperans.
===In Mesopotamia===
* Apud Carrhas Romani maximam cladem a [[Parthi]]s acceperunt : [[proconsul]] [[Syria (provincia Romana)|Syriae]] [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|Marcus Licinius Crassus]] cum filio et exercitu periit.
===In Gallia===
* In [[Gallia]] Caesar, ultionis avidus, Eburones caedit (nominis Eburonum post eum annum nusquam terrarum mentio fuit) ; at [[Ambiorix]] in Germaniam evasit. Praeterea Treviros, Senones et Carnutes, qui sibi obsequi nolebant, vicit.