Quantum redactiones paginae "Morini" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Prima mentio huius gentis libro secundo [[De bello Gallico|de Bello Gallico]] invenitur, cum 25 milia militum ad bellum cum Romanis gerendum Suessionum regi Galbae polliciti sunt, qui tunc communis Belgarum dux fuit. Mox victi et subacti sunt ; proximo anno ([[56 a.C.n.]]) iam rebellaverunt : cum Caesar adversus eos cum exercitu procederet Morini densissimis silvis sese abdiderunt nec quicquam eo anno efficere potuit imperator Romanus<ref>[[De bello Gallico|BG]] 28-29. [[Dio Cassius]] 39.44</ref>. Anno 55 a.C.n. legatos de pace sponte ad Caesarem miserunt qui e Morinorum finibus partem exercitus in [[Britannia Maior|Britanniam]] traiecit. Simul atque e transmarina peregrinatione rediit, Morini spe praedae Romanos adorti sunt : tum omnino victi sunt et Caesar eos [[Atrebates|Atrebati]] Commio, amico suo, regendos tradidit<ref>Dio 39.50-51. BG IV, 37-38.</ref>. Anno [[52 a.C.n.]], tum cum omnes gentes Gallicae adversus Romanos coniuravere, concilium Gallorum quinque milia militum Morinis imperavit<ref>[[De bello Gallico|BG]] VII,75.</ref>, qui [[Vercingetorix|Vercingetorigi]] [[Alesia|Alesiae]] obsesso auxilio irent ; qui numerus modicus videri potest.
 
Postea quoque rebellarunt et [[proconsul]] [[Gaius Carrinas]], qui eos domuerat, de eis pridie [[Idus]] Iulias anni [[28 a.C.n.]] Romae de eis [[Triumphus|triumphavit]]<ref>[[Cassius Dio]] LI,21.6. [[Fasti triumphales Romanorum|Fasti triumphales]]</ref>. Circa 27/25 a.C.n. Augustus Morinorum civitatem [[Provincia Romana|provinciae]] [[Gallia Belgica|Galliae Belgicae]] adscripsit.
 
==Fontes==