Quantum redactiones paginae "Morini" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Nam Celtica in lingua, "Mor" idem est atque "mare".
==Historia==
Prima mentio huius gentis libro secundo [[De bello Gallico|de Bello Gallico]] invenitur, cum 25 milia militum ad bellum cum Romanis gerendum Suessionum regi Galbae polliciti sunt, qui tunc communis Belgarum dux fuit. Mox victi et subacti sunt ; proximo anno ([[56 a.C.n.]]) iam rebellaverunt : Caesar adversus eos cum exercitu processit ; tum Morini densissimis silvis sese abdiderunt nec quicquam eo anno efficere potuit imperator Romanus<ref>[[De bello Gallico|BG]] 28-29. [[Dio Cassius]] 39.44</ref>. Anno 55 a.C.n. legatos de pace sponte ad Caesarem miserunt qui e Morinorum finibus partem exercitus in [[Britannia Maior|Britanniam]] traiecit. CumSimul atque e transmarina pergrinationeperegrinatione rediit, Morini spe praedae Romanos adorti sunt : tum omnino victi sunt et Caesar eos [[Atrebates|Atrebati]] Commio, amico suo, regendos tradidit<ref>Dio 39.50-51. BG IV, 37-38.</ref>. Anno [[52 a.C.n.]], tum cum omnes gentes Gallicae adversus Romanos coniuravere, concilium Gallorum quinque milia militum Morinis imperavit<ref>[[De bello Gallico|BG]] VII,75.</ref>, qui [[Vercingetorix|Vercingetorigi]] [[Alesia|Alesiae]] obsesso auxilio irent ; qui numeronumerus modicus erat.
 
==Fontes==