Quantum redactiones paginae "Augusta Raurica" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
==Historia==
Bello Gallico confecto iussu Caesaris colonia veteranorum Romanorum in fines [[Rauraci|Rauricorum]] a [[Lucius Munatius Plancus|Lucio Munatio Planco]] anno [[43 a.C.n.]] deducta est<ref>Inscriptio in [[Mausoleum|mausoleo]] [[Caieta|Gaetano]] Munatii Planci.</ref>. Ob [[bellum civile]] Romanorum (49-30 a.C.n.) urbs non statim aedificata esse videtur<ref>Fellmann (1992) pp.17-18</ref> sed [[Augustus (imperator)|Augusto imperatore]] Lucius Octavius quidam coloniam rursus ordinavit atque nuncupavit : ''Colonia Paterna Pia Apollinaris Augusta Emerita Raurica'' tunc dicta est. Augusta Raurica [[Rauraci|Rauracorum]] civitatis caput erat, quam civitatem Augustus provinciae [[Gallia Belgica|Galliae Belgicae]], [[Domitianus]] provinciae [[Germania Superior|Germaniae Superiori]], [[Diocletianus]] provinciae Sequaniae adscripserunt. Omnibus aedificiis ad rem urbanam Romanam pertinentibus ornata est Augusta Raurica : foro, templo Iovis, templo ad imperatorum cultum dedicato, basilica, theatro, amphitheatro, thermis... CellaeCellaria quoque et officinae opificum carnem fumigantium et tabernae et domus privatae effossae sunt. Quae omnia et in situ et in Museo visere licet.
 
==Si vis plura legere==