Quantum redactiones paginae "Petrus Boutros-Ghali" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
de statu praesidis Francophonia
Linea 3:
'''Petrus Boutros-Ghali,''' sive liitteris Arabicis بطرس بطرس غالي (natus [[Cairus|Cairi]] in [[Aegyptus|Aegypto]] die [[14 Novembris]] [[1922]]; ibidem mortuus die [[16 Februarii]] [[2016]]), fuit sextus [[Index secretariorum generalium Consociationis Nationum|Secretarius Generalis Consociationis Nationum]], a mense Ianuario anni [[1992]] usque ad mensem Decembrem anni [[1996]] merens.
 
[[Familia]] [[Copti]]ca natus, quae iam [[praeses|praesidem]] Aegypti ([[Petrus Ghali]], 1846–1910) protulit, Petrus Boutros-Ghali [[universitas Cairensis|universitatem Cairensem]] frequentavit, ubi [[ius|iuris]] [[baccalaureatus]] est anno [[1946]]). [[Ius gentium|Iuri gentium]] [[Lutetia|Parisiis]] apud [[universitas Parisiensis|universitatem]] [[institutum Scientiarum Politicarum Parisiense|institutumque scientiarum politicarum]] studuit annoque [[1949]] gradum doctoratus meruit. [[1949]] ad [[1977]] [[professor]] universitatis Cairensis fuit. Et ab anno 1997 ad 2002, primus praeses [[Francophonia]]e factus est.
 
Plus quam 100 commentationes et plures libros edidit et praemia multarum terrarum accepit.