Quantum redactiones paginae "55 a.C.n." differant

Content deleted Content added
→‎Eventa: + ponte in Rheno facto ...
Linea 2:
 
== Eventa ==
===Romae===
 
* [[Gnaeus Pompeius Magnus]] et [[Marcus Licinius Crassus]], cum [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] primo [[triumviratus|triumviratu]] consociati, post magnas contentiones legibus non salvis secundum consulatum inierunt (iam anno [[70 a.C.n.]] consulatum una gesserant) : impedire enim cupiebant ne inimicus eorum [[Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)|Lucius Domitius]] consul fieret.
* Ita [[triumviratus|triumviri]] omnia quae volebant acceperunt : lege Pompeia-Licinia proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] in quinquennium prorogatus est ([[Cicero]] et ipse orationem pro Caesaris imperio habuit), lege autem [[Gaius Trebonius|Trebonia]] Pompeio [[Hispania]], Crasso [[Syria]] [[provincia]] item in quinquennium decretae sunt.
* [[Pompeius]] primum Romae [[theatrum]] lapidibus exstructum dedicavit, magnificentissimis ludis celebratis.
===Gallia===
 
* In [[Gallia]] [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] Tencteros ac Usipetes, qui e Germania venientes [[Rhenus|Rhenum]] transierant, vicit. Deinde, primus e ducibus Romanis, ponte in Rheno facto flumen ipse transgressus est ac per XVIII dies apud Ubios, populi Romani amicos, commoratus est ut Sugambris terrori esset. Eodem anno primus Romanorum partem exercitus in [[Britannia]]m tramisit. Navibus autem tempestate vexatis non multum eo anno confecit.
===Aegyptus===
 
* In [[Aegyptus|Aegypto]] [[Aulus Gabinius]], [[proconsul]] [[Syria (provincia Romana)|Syriae]], Ptolemaeum XII, invito [[Senatus Romanus|senatu]], in regnum restituit.