Quantum redactiones paginae "Bruga" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
== Historia ==
 
Fuit quondam sub ditione Bernense (isdem Arovia et Zofinga urbes). [[Vindonissa]]e olim suburbium ad [[Arola (flumen)|Arolam]], qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenuit; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a [[RauriciRauraci|Rauracis]] ad [[Helvetii|Helvetios]] commode per [[Vocetius mons|Vocetium montem]] transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub Comitibus Habsburgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello dein [[Rudolphus I|Rudolphi I Imperatoris]] cum agnatis, a Gothefrido Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durnate Concilio Constantiensi, anno [[1415]], iisque oppignorata est a [[Sigismundus a Luxemburgio|Sigismundo Imperatore]]. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a [[Thomas Falckensteinus|Thoma Falckenstenio]] rapta anno [[1444]] exin, in potestatem [[Berna (pagus)|Cantonis Bernensis]] rediit, [[Evangelium|Evangelio]] manus fidemque dedit anno [[1528]], a quo tempore, tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.
 
== Praeclari cives ==