Quantum redactiones paginae "A Canticle for Leibowitz" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
mNo edit summary
Linea 1:
'''''A Canticle for Leibowitz''''', [[Latine]] "Canticulum pro Leibowitz", est liber celeberrimus a [[Gualterus Michael Miller|Gualtero M. Miller]] iunioriiuniore anno [[1959]] scriptus et anno [[1960]] in mercatu prolatus.
 
Quando haec fabula incipit, sunt sescenti anni post bellum nucleare totius orbis quod bellum sermone vulgari appellatur "Diluvium Flammarum". Pars maior huius fabulae agit de eventibus circa monasterium [[Ecclesia catholica|catholicum]] in regione arida meridionali-occidentali pristinarum [[CFA|Civitatum Foederalium Americae]] situm. Divisus est liber in partes tres quae pluria saecula annorum comprehendunt.
 
==Partes Librilibri==
 
==="Fiat Homohomo"===
De monacho ''Brother Francis Gerard'' et vita sua est haec pars fabulae hominibus post bellum atomicum in quoddam novum medium aevum viventibus. Ille Franciscus diligentissime scripta posteritati praeservanda transscribit cuiusdam hominis nomine Leibowitz qui bello atomico supervixit et post bellum uxore mortua a [[religio Iudaica|religione Iudaica]] ad [[ecclesia catholica Romana|ecclesiam catholicam]] conversus monasterium condidit ut quam multas litteras antediluvianas hoc in mundo nunc post bellum scientiae inimicissimo servaret. Franciscus agit illius Leibowitzii nunc iam longe mortui consecrationem contra advocatum diaboli papalem cui eiusmodi consecrationes critice examinandae et, si necessum sit, vetandae sint. Scripta illius Leibowitzii antediluviana recenter inventa monacho mirabilia videntur et nonnulla miris imaginibus praedita sunt quas Franciscus floribus ac animalibus pictis sua sponte exornat. Libri lector vel lectrix autem suspicatur scripta profanissima esse. Sunt [[transistrum|transistri]] formae - Leibowitz ingenarius rerum electronicarum fuisse videtur - vel schedulae alimentis emendis.
 
==="Fiat Luxlux"===
De conflictibus inter imperia (quae recentioris ortus sunt) et [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiam Catholicam]] nova [[renascentia litterarum]] incipiente fingit haec pars fabulae. Bellum adest et monasterio periculosum.
 
==="Fiat Voluntasvoluntas Tuatua"===
Narrationibus de novissimo bello nucleare inter nationes futuro et de agendo ''of contingency plans'' scilicet consilia facta ab Ecclesia Catholica ad vivendum extra [[terra (planeta)|tellurem]] consistit haec pars. Experimenta cum [[Bomba atomica|bombis atomicis]] facta [[radioactivitas|radioactivitate]] multos infantes nondum natos deformant. Potestates saeculares illorum infelicium abortionem favent et iuvant. Ecclesia autem fortiter contra mundum inimicum abortionibus repugnat.