Quantum redactiones paginae "Agapenor" differant

Content deleted Content added
m ~
m mnester, non minister, i e procus (mnester happax apud Hyginum)
Linea 1:
'''Agapenor''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] Αγαπήνωρ) in [[mythologia Graeca|mythologia Graeca]] est rex [[Arcadia]]e, [[filius]] [[Ancaeus|Ancaei]] et Iotidis.
 
Et Pseudo-[[Apollodorus mythographus|Apollodorus]] et [[Gaius Iulius Hyginus|Hyginus]] illum unum e ministrisprocis [[Helena|Helenae]] fuisse ferunt. [[Homerus]] quoque in [[Catalogus navium|Catalogo navium]] illius mentionem facit. Nam Poeta dicit illum "multos bellicosos Arcades" sexaginta [[navis|navibus]] [[Ilium|Troiam]] duxisse, quas illi [[Agamemnon]] dederat. Nomen eius nusquam inveniri potest in reliquis cantibus Homeri de proeliis ante Troiam, sed a Quinto Smyrnaeo Agapenorem inter [[heros|heroes]] numeratur qui in [[Equus Troianus (fabula)|equo Troiano]] latent.
 
Inter ludos funebres [[Achilles|Achillis]], saltu ante ceteros excelluit, accepitque a [[Thetis|Thetide]] arma Cycni, filii [[Neptunus|Neptuni]], quem Achilles, Bello Troiano ineunte,<ref>[[Quintus Smyrnaeus]] (IV, 468).</ref> occiderat.