Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Fasces insignia imperii erant, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad necem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant<ref>[[Titus Livius]] II,5. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]] ''Ant. Rom.'' XX,6 et 16 etc.</ref>, quod supplicium 'more maiorum' sumptum dicebatur. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad [[Consul|consulem]] anni [[509 a.C.n.]] [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium Publicolam]] referebant, omnibus civibus [[provocatio|provocationem]] a [[Magistratus|magistratibus]] ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra [[Pomoerium|pomoerium]] securim e fascibus tollere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,19. [[Cicero]], ''de Rep''. II,54.</ref>.
 
Nam Romae magnum discrimen fuit inter '''magistratus cum imperio''', qui [[ius auspiciorum]] habebant atque ducendis exercitibus idonei erant ([[Dictatura|dictatura]][[Consul|, consulatus]], [[Praetor|praetura]]), et '''magistratus sine imperio''' ([[Censor|censura]], [[Tribunus plebis|tribunatus]], [[Quaestor|quaestura]] etc.). Praeterea non omnia imperia aequa erant : mos erat imperium minus coram maiore fasces submittere, exempli gratia praetor vel [[propraetor|pro praetore]] coram consule vel [[Proconsul|pro consule]]<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''Ant. Rom''. VIII,44.</ref>. Dictatori XXIV lictores praeibant, consuli duodecim, praetori sex. Simili modo consul primi anni [[Respublica Romana|reipublicae liberae]], [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Valerius Publicola]], morem instituisse narrabatur, quotienscumque in contionem prodibat et populum adloquebatur, ut fasces coram populo submitteret, ita significans maiestatem populi maiorem esse consulum<ref>[[Titus Livius]] II,7-8. [[Valerius Maximus|Val. Max]]. IV,1,1. [[Plutarchus|Plut]]. ''Popl''. X. [[Cicero]], ''de Rep''. II,55.</ref>. Itaque ultimo saeculo reipublicae liberae in turbulentioribus contionibus [[Tribunus plebis|tribuniciis]] mos quidam erat fasces consulum vel aliorum magistratuum cum imperio ab irato populo (verius ut dicam a satellitibus ob id ipsum a tribunis vel eorum patronis conductis) vi confringi<ref> L. de Libero, 'Zerbrochene Rutenbündel, zerschlagene Amtsstühle, Römische Amtsinsignien im Spannungsfeld kollidierender
potestates' in: M. Hundt (cur.), ''Geschichte als Verpflichtung''. FS R. Postel, 2001, 1-28[http://d-nb.info/960732500/04]</ref> : quod et aliis et consuli anni [[58 a.C.n.]] [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] evenit cum inceptis tribuni [[Publius Clodius Pulcher|Publii Clodii]] obviam ire voluit.
 
 
Oppressae libertatis tempore [[Imperatores Romani|imperatores Romani]] fasces [[Laurea|laureatos]] praeferebant, quod idem tempore libertatis [[Triumphus|triumphantibus]] ducibus iam concedebatur, qui et ipsi militum clamoribus 'imperatores' appellabantur. Ultimo saeculo reipublicae liberae in turbulentioribus contionibus [[Tribunus plebis|tribuniciis]] mos quidam erat fasces consulum vel aliorum magistratuum cum imperio ab irato populo (verius ut dicam a satellitibus ob id ipsum a tribunis vel eorum patronis conductis) vi confringi<ref> L. de Libero, 'Zerbrochene Rutenbündel, zerschlagene Amtsstühle, Römische Amtsinsignien im Spannungsfeld kollidierender
Oppressae libertatis tempore [[Imperatores Romani|imperatores Romani]] fasces [[Laurea|laureatos]] praeferebant, quod idem tempore libertatis [[Triumphus|triumphantibus]] ducibus iam concedebatur, qui et ipsi militum clamoribus 'imperatores' appellabantur.
potestates' in: M. Hundt (cur.), ''Geschichte als Verpflichtung''. FS R. Postel, 2001, 1-28[http://d-nb.info/960732500/04]</ref>
 
==Tempora moderna==