Quantum redactiones paginae "Arcadia (regio ficticia)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de utopia et paradiso
Linea 1:
{{pro pagina discretiva vide|Arcadia (discretiva)}}
'''Arcadia''' est [[regio]] quaedam [[Graecia]]e, quae mirabilis saepe et ad utopiam[[utopia]]m maxime propria <!-- "propriissimus" apud Boethium inveniri potest, sed forma rarior--> multis [[poeta|poetis]] visa est. Nam Arcadiam ut locum amoenum describunt, ubi [[pastor]]es, vere hominibus [[Aetas aurea|aetatis aureae]] comparandi, paene nihil agunt nisi quod dormiunt, amant et cantu inter se certant. Sic [[Pan]], qui et cantor optimus et pastorum deus sit, peculiare numen Arcadiae habetur<ref>Vide hos duos versus Vergilii, in quarta Egloga: « Pan Deus Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. » </ref>. Illa Arcadia inveniri potest etiam in picturis quae « ''[[Et in Arcadia ego]]'' nuncupantur, qui titulus sic saepe homines artium visualium periti intepretantur, ut significet ab illa Arcadia, quamvis digna sit quam immortales et in aeternum beati incolae habitent, [[mors|mortem]] ipsam (quae ut « ego » in sententia se designat) non abesse.
 
== Nexus externi ==
Linea 8:
{{NexInt}}
*[[Arcadia]]
*[[Paradisus (hortus)]]
 
== Notae ==