Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
* 70 a.C.n. (circa) [[triumviri monetales|triumvir monetalis]] siquidem [[Denarius|denarium]] KALENI inscriptum percussit ex una parte capita iuxta posita [[Honos (deus)|Honoris]] et [[Virtus (dea)|Virtutis]], ex altera Romam et Italiam dextras iungentes<ref>Quae figurae ad concordiam post Sociorum Bellum renatam alludunt.</ref> praebentem<ref>Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad [[Gens Mucia|gentem Muciam]] pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.</ref>.. Ita et patrocinium [[Gaius Marius|Gai Mari]] sibi eligebat qui templum Honoris et Virtutis dedicarat et Italiae incolas civitate donatos post Bellum Sociorum celebrabat (ipse [[Campania (Italia)|Campanus]] erat).
*61 a.C.n. [[Tribunus plebis]] [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium]] sacrorum Bonae Deae violatorum accusatum defendit<ref>[[Cicero]], ''Ad Att.'' I,14.</ref> atque a iudicibus ut absolveretur impetravit.
*59 a.C.n. [[Praetor]] (eo anno Gaius Caesar consul erat) legem Fufiam de iudicum suffragiis in quaestionibus separatim per ordines dandis tulit<ref>Dio Cassius XXXVIII.8.1.</ref>.
*51-48 a.C.n. Legatus Caesaris in [[Bellum Gallicum|bello Gallico]]<ref>[[Aulus Hirtius|Hirtius]], ''Bell. Gall.'' VIII.39.4</ref> et [[Bellum civile (Caesar)|bello civili]]<ref>[[Plutarchus]], ''Brutus'' VIII(6). [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]], ''Bell. civ.'' III.56.</ref>. Anno 48 a.C.n. [[Achaia (provincia Romana)|Achaiam]] volentem nolentem imperatori suo subegit.
*48-47 a.C.n. Post [[Pharsalia|Pharsalicam victoriam]] Fufius Calenus a Caesare [[Achaia (provincia Romana)|Achaiae]] praepositus est (legatus pro praetore).