Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 16:
:Post-scriptum: Gaudeo paginas novas perutiles videns quas de rebus recentissimis scribis! [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 15:27, 5 Iulii 2016 (UTC)
Non feci, ut non verear superbus videri ... denique etiamnunc incipiens sum. [[Usor:Andreas Raether|Andreas Raether]] ([[Disputatio Usoris:Andreas Raether|disputatio]]) 19:51, 5 Iulii 2016 (UTC)
 
== De rege (!?) Tillerson ==
Salve, Andrea! Debeo tibi explicare mutationes (minores) quas in paginam utilissimam de Tillerson introduxi. Capsas informationis singulares, sicut tu ad caput paginae misisti, non iam accipimus: ergo, sicut cotidie in aliis paginis facio, capsam simplicem substitui. Eandem imaginem videmus (sed magnitudine minore).
 
In nota subiuncta citationem curavi. Melius est non URL oculis lectorum praebere -- quis enim humanus talia legere scit? -- sed aut titulum et fontem paginae (id quod hic feci) aut descriptionem paginae Latinam.
 
Te monente, nomen Regis Tillerson nuper confirmatum in capsis navigationis respectivis inserui, easque capsas ad pedem paginae addidi. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 09:51, 2 Februarii 2017 (UTC)