Quantum redactiones paginae "60 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 4:
===Romae===
*[[Publius Clodius Pulcher|Publius Clodius]], qui homo [[Patricius|patricius]] erat, in [[Plebs|plebem]] transire varie conabatur ut [[Tribunus plebis|tribunus plebis]] fieri posset. Ita enim inimicos qui eum accusarant poenas sibis daturos sperabat.
*[[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] a petitione [[Triumphus|triumphi]] (in [[Hispania ulterior|Hispania Ulteriore]] latrones vicerat) destitit [[Comitia|comitiis]] consularibus ut interesset : [[consul]] designatus est cum [[Marcus Calpurnius Bibulus|Marco Bibulo]], optimatium candidato.
*[[Optimates]], duce [[Quintus Caecilius Metellus Celer|Metello Celere]] consule, simul adnitentibus [[Cato Minor|Catone]] [[Lucius Licinius Lucullus|Luculloque]], summa contentione obstabant ne acta [[Pompeius|Pompei]] in Oriente (id est quae militibus, regibus , sociis promiserat) rata fierent.
* '''Primus triumviratus''' : Societas [[Gaius Iulius Caesar|Gaii Iulii Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompeii Magni]], et [[Marcus Licinius Crassus|Marci Licinii Crassi]] anno 60 a.C.n. occulte inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" ([[Suetonius]]).