Quantum redactiones paginae "Allobroges" differant

'''Allobroges''' erant gens [[Gallia|Gallica]] antiqua, quorum fines inter [[Rhodanus|Rhodanum]] et [[Isara (flumen Alpium)|Isaram]] usque ad [[Lacus Lemanus|Lemanum lacum]] patebant. ubi postea [[Delphinatus Viennensis|Delphinatus]] et [[Sabaudia (regio)|Sabaudia]] fuerunt. Eorum caput [[Vienna]] erat, alia urbs aliquanti momenti [[Genava]].
==Historia==
A [[Gnaeus Domitius Ahenobarbus|Gnaeo Domitio Ahenobarbo]]<ref>[[Suetonius|Suet]]., ''Nero'' II.1.</ref> et [[Quintus Fabius Maximus Allobrogicus|Quinto Fabio Maximo]] ob id ipsum Allobrogico cognominato subacti, Allobroges circa [[120 a.C.n.]] pars provinciae Romanae [[Gallia Narbonensis|Galliae Transalpinae]] facti sunt. Non diuturne pacati sunt : nam Marcus Fonteius post praeturam (circa 75 a.C.n.) et [[Gaius Calpurnius Piso (consul 67 a.C.n.)|Gaius Calpurnius Piso]]<ref>[[Cicero]], ''Ad Att.'' I,13,2.</ref> post consulatum (66-65 a.C.n.) rursus cum eis bellum gesserunt. Quin etiam praetor Lentulus et alii coniurati eorum legatis qui pacis petendae causa Romam venerant persuadere voluerunt ut [[Catilinae coniuratio|Catilinae coniurationi]] sese coniungerent (tum litterae deprehensae et Ciceroni consuli traditae rem manifestam fecerunt). Postremo Gaius Pomptinus pro praetore Allobrogum ducem Catugnatum multis asperisque pugnis domuit (62-61 a.C.n.).
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>