Quantum redactiones paginae "Eruca sativa" differant

Summarium vacuum
'''''Eruca sativa''''' (syn. ''E. vesicaria'' subsp. ''sativa'' (Miller) Thell., ''Brassica eruca'' L.) est species herbae annuae esculentaeque generis ''[[Eruca]]e'' et familiae [[Brassicaceae|Brassicacearum]]. Folia eius saepe in [[acetaria|acetariis]] adhibuntur. Aliquando cum ''[[Diplotaxis tenuifolia|Diplotaxe tenuifolia]]'', vulgo "eruca silvestris" appellata et similiter in culina adhibita, confunditur.
 
[[Gaius Plinius Secundus]] haec de cultivatione et propretatibus erucae scribit:
[[Gaius Plinius Secundus]] haec de cultivatione et propretatibus erucae scribit: "<blockquote>eruca quoque et [[Lepidium sativum|nasturtium]] vel aestate vel hieme facillime nascuntur. eruca praecipue [[frigus|frigorum]] contemptrix diversae est quam [[lactuca]] naturae concitatrixque [[libido|veneris]]. idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor inmixtus temperamentum aequet."<ref>Plinius, ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturalis historia]]'' [http://latin.packhum.org/loc/978/1/1500/195-200,268-273#1500 19.154].</ref> Et postea ad remedia pergit:</blockquote>
 
Et postea ad remedia pergit:
<blockquote>Erucae semen [[scorpio]]num [[venenum|venenis]] et [[Sorex araneus|muris aranei]] medetur, [[insecta|bestiolas]] omnes innascentes corpori arcet, vitia [[cutis]] in facie cum [[mel]]le inlitum, [[lentigo|lentigines]] ex [[acetum|aceto]], [[cicatrix|cicatrices]] nigras reducit ad candorem cum [[fel]]le [[bubulus|bubulo]]. aiunt [[verber]]a subituris potum ex [[vinum|vino]] duritiam quandam contra ea sensus induere. in [[condimentum|condiendis]] [[obsonium|opsoniis]] tanta est suavitas, ut Graeci euzomon appellaverint. putant, subtrita eruca si foveantur [[oculus|oculi]], claritatem restitui, [[tussis|tussim]] infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta [[Os (anatomia ossis)|ossa]] extrahit. nam de venere stimulanda diximus—tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur.<ref>Plinius, ''Naturalis historia'' [http://latin.packhum.org/loc/978/1/1567/42-47,458-463,652-657@1#1567 20.125].</ref></blockquote>
 
<gallery>
File:Salata od rukole i matilovca.JPG|Acetaria [[Serbia|Serbica]] erucae et ''[[Valerianella locusta|Valerianellae locustae]]''
File:Gorgonzola chorizo rocket tomato open sandwich.jpg|[[Panis butyratus|Panis]] cum eruca, ''[[Solanum lycopersicum|Solano lycopersico]]'', ''[[Congorciola (caseus)|congorciola]]'' ac [[chorizo]]
</gallery>
 
== Notae ==
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Eruca vesicaria subsp. sativa|''Erucam sativam''}}
{{fontes de plantis}}
 
25 227

recensiones