Quantum redactiones paginae "Eschatologia" differant

m
~ (10K)
(de Mahdi et "Gorgias" Platonis)
m (~ (10K))
[[Fasciculus:Durer Revelation Four Riders.jpg|thumb|''Quattuor Equites Apocalypsis.'' Caelatura ab [[Albertus Durerus|Alberto Durero]] facta.]]
'''Eschatologia''' ([[Graece]]: ἐσχατολογία) est notio [[theologia|theologica]], quae '''novissima''' (mortem, mortuorum resurrectionem, [[ultimum iudicium|extremum iudicium]], consummationem mundi, [[infernus|infernum]] sive mortem aeternam, caelum sive [[vita aeterna|vitam aeternam]]) significat. Numerus et appellatio 'novissimorum' per saecula variat. Cum initio imprimis finis singuli hominis habebatur ("eschatologia individualis"), postea, praecipue in theologia [[Lutherus|Lutherana]], animus ad finem totius creaturae refertur (''eschatologia universalis'').
 
 
== Origo notionis ==
Notio eschatologiae a [[saeculum 17|saeculo XVII]] in usu est. Dogmaticae pars quinta (et ultima) ab Lutherano ''Philippo Henrico Friedlieb'' conscriptae "Eschatologia seu Florilegium theologicum exhibens locorum de morte, [[resurrectio]]ne mortuorum, extremo iudicio, consummatione seculi, [[infernus|inferno]] seu morte aeterna et denique [[vita aeterna]]" intitulata est.<ref>Eschatologia, Seu Florilegium Theologicum exhibens locorum De Morte, Resurrectione Mortuorum: Extremo Iudicio ... /Autore Philippo-Henrico Friedlieb . . . Stralsundii:Mederus 1644</ref> ''Abraham Calov'' duodecimum (i.e. ultimum) caput dogmaticae suae "ΕΣΧΑΤΟΛΟΓΙΑ Sacra" intitulat<ref>Calov, Abraham: Systematis locorum theologicorum, e sacra potissimum scriptura et antiquitate, nec non adversariorum confessione . . . tomus duodecimus et ultimus, Eschatologia sacra, quo sistuntur articuli. 1. De novissimis in genere. 2. De morte et statu post mortem. 3. De mortuorum resurrectione. 4. De extremo judicio. 5. De consummatione seculi. 6. De inferno, seu morte aeterna. 7. De vita aeterna. Witebergae : Wilcke, 1677</ref>. Neuter notionem definit, sed de "Novissimis" agendo sensum verbi novi demonstrat.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
{{NexInt}}
*[[Apocalypsis Ioannis]]
*[[Mahdī]]
*''[[Gorgias (Plato)|Gorgias]]''
*[[Mahdī]]
 
== Nexus externi ==
89 966

recensiones