Quantum redactiones paginae "Nenia" differant

Content deleted Content added
Created by translating the page "Nänie"
 
mNo edit summary
Linea 1:
'''Nenia''' (vel ''naenia'') est genus [[Carmen|carminis]] funebris quae in antiqua [[Roma]] inter exsequias in usu erant. Cum haec carmina numquam scripta fuerint, de eorum origine perpauca pro certo habemus, sed probabiliter voces et modos memoriae traditos continebant, quae ad [[Tibia (instrumentum musicum)|tibiam]] et [[Lyra|lyram]] canebantur. Varii scriptores, inter quos [[Suetonius]] et [[Lucius Annaeus Seneca minor|Seneca Minor]], ea carmina commemorant. [[Quintus Horatius Flaccus|Apud Horatium autem]] et [[Publius Ovidius Naso|Ovidium]] "NaniaNenia" sensum etiam "carminis puerilis" aut "[[Magia|magici]]" induisse videtur.<ref>Eintrag ''Nänie'' in ''Das neue Lexikon der Musik.'' </ref>Nonnumquam fit ut hoc verbum pro graeco "Threnos"θρῆνος (threnos) usurpatur, quod vocabulum varia genera cantuum lugubrium designat.
 
[[Renascentia litterarum|Aevo litterarum renatarum]] et in primis temporibus modernis[[Aevum modernum|Aevi moderni]], humanistae poetae, inter quos [[Michael Tarchaniota Marullus|Michael Marullus]], hanc antiquam notionem sibi accomodaverunt et nenia genus litterarium factum est. Sic [[Desiderius Erasmus Roterodamus|Erasmus Roterodamus]], 15° saeculo exeunte, hoc vocabulo usus est in elogio funebri [[Iohannes Ockeghem|Ioannis Ockeghem]], quod [[Ioannes Lupi]] musicis modis aptavit.
 
Opus nunc notissimum cui "Nenia" titulus sit carmen est quoddam a poeta Germano Frederico[[Fridericus Schiller|Friderico Schiller]] anno 1800 scripto, cui primus versus est "Auch das Schöne muß sterben!" ("Et Pulchritudini mori necesse est"). Quod carmen ad [[Graecia antiqua|Graeciam antiquam]] alludit tam propositis suis, multis exemplis e mythologia tractis, quam forma quam affectat: versus enim disticha sunt, graecis distichis elegiacis similia. [[Iohannes Brahms|Ioannes Brahms]] annis 1880/81 musicis modis illud carmen aptavit, ad memoriam [[Anselmus Feuerbach|Anselmi Feuerbach]]. Eiusdem carminis [[Carolus Orff|versio]]<nowiki/>nem anno 1956 [[Brema|Bremae]] [[Carolus Orff]] edidit, quae versio postea in secundo movimento cycli "Dithyrambi" nuncupati inclusa est, quod opus primo Monacae[[Monacum|Monaci]] 22. Novembris 1987 Chorus Bavaricae Radiophoniae coram publico cecinit.
 
== LiteraturFontes ==
 
== WeblinksNexus Externi ==
 
== EinzelnachweiseNotae ==
<references />
[[Categoria:Musica 1881]]