Quantum redactiones paginae "Iohannes Xiphilinus" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
Iohannes Xiphilinus (undecimo saeculo floruit) fuit scriptor et monachus [[Byzantium|Byzantinus]] qui nobis epitomam [[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae Dionis Cassii]] reliquit, libros XXXVI-LXXX continentem. Ex hac historia integre vel paene integre servati sunt libri XXXVI-LX. Ita libri LXI-LXXX a morte [[Claudius (imperator)|Claudii imperatoris]] usque ad [[Alexander Severus|Alexandrum Severum Augustum]], si quidem nonnulla fragmenta in excerptorum historicorum collectaneis [[Constantinus Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] inventa exceperis, praecipue per Xiphilinum nobis noti sunt.
 
Iohannes Xiphilinus nepos [[Patriarcha Constantinopolitanus|patriarchae]] eiusdem nominis fuisse vulgo putatur.