Quantum redactiones paginae "Iacobus Leopardius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 5:
== Vita ==
[[Fasciculus:Giacomo Leopardi.jpg|right|thumb|160px|Iacobus Leopardius]]
Pater eius, Monaldus Leopardius comes, qui fuit poeta et studiosus, magnam bibliothecam domi cumulavit, e qua Iacobus tam multa didicit ut paedagogi magistrique ei, decimum quintum annum agenti, se nulla ultra habere docenda dicerent. Nam [[Graece|Graecum]], [[Latine|Latinum]], [[Lingua Hebraica|Hebraicum]], [[Lingua Francogallica|Gallicum]] cognoscebat sermones atque [[philologia]]e, [[historia]]e et [[Scientia (ratio)|scientiae]] [[natura]]li studebat. Per septem sequentes annos Leopardius antiquis scriptoribus studuit et eos convertit in Italicum sermonem, septem didicit sermones, de [[astronomia]] scripsit, atque odas[[oda]]s lingua Graeca composuit, quas "Adespotas" nominavit, tam accuratas ut quidam peritus eas vere antiquas putaverit.
 
Anno [[1816]] se transivisse ex eruditione ad [[u|pulchritudinem]] (''dall'erudizione al bello'') scripsit: his verbis Leopardius declaravit se ex studio ad poeticam transivisse qualitatis [[pessimismus|pessimismi]]. Hoc fere tempore prima idyllia (Italice ''idilli'') composuit; inter iis ''L'infinito'' (Latine ''[[infinitas|Infinitum]]''), quod est carmen breve sed praeclarum.