Quantum redactiones paginae "Adama Barrow" differant

m
Summarium vacuum
m
 
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Adama Barrow''' (natus die [[16 Februarii]] [[1965]]) est politicus et praeses [[Gambia]]e.
 
Adama Barrow in vico Mankamang Kunda iuxta emporium [[Basse Santa Su]] natus est, patre e populo [[Mandinka]], matre e [[Fula]] quá culturá educatus est, religione [[religio Islamica|Mussulmanus]], uxoribus duabus gentis Fula. "Omnium quos videbis," ait, "ego minime tribulis sum. Sanguine meo populi commiscuntur. Sum [[Sarahule]] et Mandinka et Fula ac duae sorores meae, eisdem patre et matre, viris [[Jola]] nupserunt. Tribu ergo non graviter aestimando, nos omnes Gambienses esse res gravis aestimanda."<ref>"''I am the least tribalist person you will ever see. I have mixed ethnic blood in me. I am a [[Sarahule]], Mandinka and Fula. Two of my sisters from the same mum and dad are married to [[Jola]]s. So tribe is not important. What is important is that we are all Gambians''" ("[https://jollofnews.com/2016/12/05/gambia-adama-barrow-speaks-to-jollofnews-reaches-out-to-gambians/ Adama Barrow Speaks To JollofNews, Reaches Out To Gambians]" in ''Jollof News'' (5 Decembris 2016)</ref> Mercator fundorum operam dedit atque anno [[1996]] membrum [[factio democratica unita (Gambia)|factionis democraticae unitae]] factus est. [[Londinium|Londinii]] inter annos fere 2001 et 2004 habitabat, commercio fundorum aedificiorumque studens, apud tabernam Argos mercedem accipiens. In patriam reditus, factionis suae aerarius, anno 2016 dux ad interim factus est, duce anteriori [[Ousainou Darboe]] in carcerem misso. Ita denuo a factionibus septem contra regimen coniunctis candidatus ad officium praesidis selectus est, optime successu.
11 115

recensiones