Quantum redactiones paginae "Translitteratio linguae Hebraicae" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
No edit summary
Linea 1:
Cum varie litterae Semiticae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum linguae Hebraica et Aramaica varie per aevos enuntiatae sint, sunt compluria systemata translitterandi. Antiquitus autem hoccehoc systemate utebantur Graeci et Romani ad scribendas voces Hebraicas et Iudaeo-Aramaicas. Nota bene systemata similia aliis linguis Semiticis in usu fuisse, sed non ipsissimum.
 
Nota bene terminos technicos qui ad rem phoneticam pertinent (e.g. dagesch, schwa, etc.) scribi solere orthographia Germanica, eo quod Europaeos primus de eis docuit [[Guilielmus Gesenius|Gesenius]], Germanus. Talia nomina Germanolatina, e.g. ''dagesch forte'', ''schwa quiescens'', et linguis vernaculis nonnumquam adhibentur.