Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

1 octetus additus ,  3 years ago
m
Summarium vacuum
m
Mythus Anchisae perantiquus esse videtur, quem iam Homerus et hymnus Homericus ad Aphroditam cantatus attestantur. At H.J.Rose (1924), ut consentaneum est, radices mythi ultra Homerum petere contendit. Nam si pro nominibus de solis actoribus loquimur, idem fere schema repeti videmus, in quo pastor mortalis immortali deae concumbit, deinde vitalitatem — ne dicamus virilitatem — amittit. Quo in schemate pro Anchisa [[Attis]] substitui potest, fortasse etiam [[Adonis]]. Sed non solum hi sed etiam alii heroes orientales sicut [[Thammuz]].<ref>Rose 1924: 12-13.</ref> Videtur igitur in Aphroditae et Anchisae concubinatu schema mythicum latere, quod quidem non nisi adumbrationem obscuram praebet.
 
Homerus unde nomen Anchisae deprompserit, ignotum est. Graecum non est, ut sunt [[Agamemnon]] aut [[Menelaus]] multaque alia nomina Homerica.<ref>Rose (1924: 11) nomen [[Phrygia|Phrygium]] esse coniectat.</ref> Nec sunt nomina Magnae Matris — sive [[Cybele]] sive [[Artemis]] sive Aphrodite appellatur — ex [[Peloponnesus|Peloponneso]] oriunda. Et Aphroditam, cum Anchisam illectura ad huius domicilium ambulabat, sequebantur "cani lupi caudam iactantes leonesque caesiis oculis, ursi leopardique veloces cervis inexplebiles. Quos videns toto pectore laetabatur."<ref>''H.Aph.'' 69-72 οἳ δὲ μετ᾽ αὐτὴν / σαίνοντες πολιοί τε λύκοι χαροποί τε λέοντες, / ἄρκτοι παρδάλιές τε θοαὶ προκάδων ἀκόρητοι / ἤισαν: ἣ δ᾽ ὁρόωσα μετὰ φρεσὶ τέρπετο θυμὸν.</ref> Hic cum Artemide, [[domina ferarum|πότνια θηρῶν]],<ref>Hom. ''Il.'' 21.470. Cf. Cyrino 2012.</ref> coire videtur; in ''H.Aph.'' 68 "mater ferarum" appellatur. Quae vestigia sdad orientem ducere videntur.
 
== QuidQuae Anchisae postea eveneritevenerint ==
In hymno Aphroditae conscripto Anchises, ne vitalitate amissa (οὐ βιοθάλμιος) debilis (ἀμενηνός) vivere cogatur, metuit. Et sic profecto factum esse videtur, nam, ut facit [[Vergilius]] Anchisam dicentem,<ref>''[[Aeneis|Aen.]]'' 2.647-649.</ref>
 
13 275

recensiones