Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

Imperator [[Iustinianus I|Iustinianus Magnus]], qui fortasse ultimus imperatorum Orientis est qui Latinam loquitur ut linguam maternam,<ref>''The Inheritance of Rome'', Chris Wickham, Penguin Books Ltd. 2009, ISBN 978-0-670-02098-0 (page 90). Iustinianus loquitur de Lingua Latina ut lingua sua materna in multis suis legibus. Vide etiam Moorhead (1994), p. 18.</ref> incipit anno [[527|quingentis viginti septem]] regnum suum. Circa annum [[530|quingentos triginta]] incipit in Regno Vandalorum bellum civile inter regem [[Hildericus|Hildericum]] et consobrinum eius [[Gelimer]], quo hic ultimus ab illo regnum rapit. Haec res valde Iustinianum irritat, qui mox mittit [[Magister militum|magistrum militum]] suum, nomine [[Flavius Belisarius|Flavium Belisarium]], in Africam ad has terras recuperandas pro [[Romania (discretiva)|Romania]].
 
Belisarius citius retrahit Africam pro Romanis, quia Vandali, res novas timentes ab Africanis Romanis, moenia deleverant plerorumque vicorum urbiumque eorum ut difficile insurrecti potuissent vicos tenere.<ref>Prokopios, ''The Wars of Justinian'', Hacket Publishing Company Inc. 2014. Book Three</ref> Iustinianus est valde ab hac victoria citatus, et postquam misit copias suas in Hispaniam et Italiam. Partem minorem in Hispania meridionale retrahunt a barbaris. Belisarius deinde ac successores sui, post multos annos belli, et cum multis mortuis tam apud copias quam apud cives, retrahunt Italiam totam pro Romania.<ref name=":6">Prokopios, ''The Wars of Justinian'', Hacket Publishing Company Inc. 2014. Books Five to Eight</ref> Nihilominus, post mortem Iustiniani, adveniunt novi barbari in Italiam, nomine [[Langobardi]]. Bella inter Romanos et Langobardos procedunt in Italia per multa saecula, sed post invasionem [[Arabes|Arabum]] plerarumque partium imperii, Romani valde sunt remolliti et Langobardi quasi totam Italiam capiunt.<ref name=":0">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', pp. 21-24</ref>
 
=== Renovatio imperii occidentalis ===
Anno [[959]], [[Berengarius II]] incipit imperium struere in Italia et urbem Romam vult capere. Papa [[Ioannes XII]] imitat antecessores suos, appellans quendam regem barbarum ad se adiuvandum. Rex [[Otto I (imperator)|Otto]], qui erat iam conatus Italiam capere duabus occasionibus inter annos [[951]] et [[952]], appellatus est. Is rex [[Regnum Francorum orientalium|Franciae Orientalis]] fuit, quae pars erat orientalis veteris [[Regnum Francorum|regni Francorum]] sub Karolo Magno, vel praeterpropter [[Germania]] hodierna. Otto reppulit Berengarium, et secundo die Februarii, anno [[962]], factus est ab Ioannes novus imperator Romanorum.<ref name=":5">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', p. 49</ref> Apud aliquos historicos, Sacrum Romanum Imperium nunc verum incipit, sed alii, sicut [[Petrus H. Wilson]], dicunt hoc imperium esse solum successionem imperii quod renovaverat Karolus, et enim thronus imperii fuerat vacuus per solos triginta septem annos.<ref name=":5" />
 
Nihilominus, si imperatores dynastiae Carolingiae se ipsi appellabant solum "imperator," appellatione "Romanorum" fugientes, Otto haud rubescit hoc nomen uti, et enim historicus suorum temporum, nomine [[Thietmarus Merseburgensis|Thietmarus]], loquitur de eo ut "Caesar imperii Romanorum."<ref>Thietmarus, ''Chronicon'', liber III caput 20</ref> Ad titulum suum Romanum coram imperio Orientis iustificandum, Otto suo filio [[Otto II (imperator)|Ottoni II]] dat principissam [[Theophano (uxor Ottonis II)|Theophanonem]] in matrimonio, quae erat filia imperatoris Orientis [[Ioannes I Tzimisces|Ioannis I Tzimiscis]]. Filius Ottonis II et Theophanonis, [[Otto III (imperator)|Otto III]], educationem Romanissimam recepit.<ref name=":7">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero''</ref>
 
Haec educatio Romana minime est dilecta apud quosdam nobiles Germanici.<ref name=":7" /> Quidem multi apud eos putabant Romanos esse gentem inferiorem et mollem, et maximus morbus eorum erat ipsa educatio. Iam cum filia regis Osthrogothi Theodorici, nomine [[Amalasuntha]], quaerebat filio suo educationem dare, nobiles Ostrogothi nolluerunt. Secundum historicum [[Procopius Caesarensis|Procopium]], haec fuit ratio propter quam filius Amalasunthae praeferebat exire cum amicis et non res regni gerere, ac propter quam mortuus erit a morbo vinoso in aetate iuvene.<ref name=":6" /> Etiam in temporibus Ottonis, historicus [[Bruno Querfurtensis]] lamentat amorem ipsius Ottonis pro Romanis et Italicis, dicens quod Roma erat a Deo electa ut caput mundi non propter gentem suam, quae aestimabat gentem malam esse, sed propter [[Apostolus|Apostolos]] ibi mortuos.<ref>Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero'' pp. 26-27</ref> Haec contentio inter natura Romana et natura barbara huius imperii Romani mox "sacrum" dicti numquam cadet usque ad finem imperii.
 
Alia et fortasse maior contentio erit illa inter Sacrum Romanum Imperium et Sacram Romanam Ecclesiam. Iam Karolus Magnus lamentaverat magnam partem papae in coronatione sua, quia non volebat potentiam suam a papa dependere.<ref name=":3" /> Sub regno Ottonis I, haec contentio in bellum erumpit, primum enim apud multissima quae inter Imperium et Ecclesiam medio aevo spargentur. Hoc bellum incipit cum elevatione Episcopatus Magdeburgi in Archiepiscopatum, quam egit Otto sine papae approbatione. Ioannes XII inde conspirat cum Berengario II ac [[Hungari|Hungaris]] contra Ottonem. Otto dehinc furiatus est et bellum egit contra papam. Ioannes XII e Roma fugit et Otto synodum convocavit ad novum papam eligendum. Dehinc electus est Leo VIII qui, post alia proelia, papa unicus et legitimus erit.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', pp. 49-51</ref> Sed non omnia bella inter Imperium et Ecclesiam finient cum victoria imperii, et enim haec bella Italiam per totum medium aevum devastabunt.
 
== Forma imperii ==
122

recensiones