Quantum redactiones paginae "Sacrum Romanum Imperium" differant

addidi partem historiae imperii
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
(addidi partem historiae imperii)
 
Titulus exprimit postulationem et esse sucessor [[imperium Romanum|imperii Romani]] pariterque imperator mundi et haec ad sacra augetur, in quibus dominatio est condita.
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Roman Empire map.svg|thumb|left|Imperium Romanum Classicum]]
[[Fasciculus:Theodosius I's empire.png|thumb|Divisio Imperii post Theodosium, anno 395.]]
Incipit historia Sacri Romani Imperii cum obitu [[Imperium Romanum|imperii Romani classici]]. [[Traianus|Traiano]] imperatore, id est [[Saeculum 2|saeculo secundo]], hoc imperium comprehendit totum mare [[Mare Mediterraneum|mediterraneum]], cum parte maiore [[Europa Occidentalis|Europae Occidentalis]]. Sed saeculo proximo accidit magnum discrimen, notum ut [[Discrimen tertii saeculi]]. Propter discrimines tam politicas quam bellicas ac quoque oeconomicas, inter annos [[235|ducentos triginta quinque]] et [[284|ducentos octoginta quattuor]] imperium Romanum commotum est a magno bello civile. His temporibus imperium saepe est in multis partibus divisum.
 
Demum anno ducentis octoginta quattuor, sumptus est [[Diocletianus]] ut Romanorum imperator, qui totum imperium conciliare potuit. Ad pacem agendam, creat [[Tetrarchia|novum gubernium]] quo duo imperatores aequales, noti ut Augusti, regunt imperium cuncti, uno regente in [[Imperium Romanum Occidentale|parte occidentale]] et alio regente in [[Imperium Romanum Orientale|parte orientale]]. Sub his Augustis sunt duo imperatores minores, noti ut Caesares. Hi debent sumere nomen Augusti cum illi anteriores imperium cedant. Sed hoc systema mox incipit novum discrimen, et demum imperium est denuo ab uno imperatore solo rectum, nomine [[Constantinus I|Constantino]]. Post Constantinum incipit novum aevum stabilitatis. Ad pacem agendam, Constantinus statuit novam religionem publicam quae imperium debet coire, nomine [[Religio Christiana|Christianismum]]. Post mertem imperatori [[Theodosius I|Theodosii]], anno tricentis nonaginta quinque, imperium est denuo et finaliter in duabus partibus divisum, sed utrique imperatores se vident ut aequales et imperium in theoria est semper unum.
 
=== Invasio barbarorum et finis imperii occidentalis ===
[[Fasciculus:Invasions of the Roman Empire Dutch.svg|thumb|Invasio barbarorum]]
Sub regno [[Honorius (imperator)|Honorii]], filii Theodosii qui partem occidentalem rexit, barbari nomine [[Visigothi]] vastant urbem [[Roma|Romam]], anno [[410|quadringentis decem]], pro prima occasione ab anno [[390 a.C.n.|tricentis nonaginta ante Christum natum]], vel prima occasione ab octingentis annis. Post hoc, Visigothi procedunt in provinciam Romanam [[Hispania Romana|Hispaniae]] ubi regnum ipsorum statuunt. Deinde multi alii populi barbari, debilitatem Romanorum Occidentalium videntes, vastant invicem imperium Occidentis. [[Africa (provincia Romana)|Africa Romana]] ad [[Vandali|Vandalos]] it, [[Gallia]] ad [[Franci|Francos]], et demum [[Italia]] ad [[Ostrogothi|Ostrogothos]]. Anno [[476|quadringentis septuaginta sex]], sola pars orientalis manet imperii Romani.
 
=== Reconquista Iustiniani ===
[[Fasciculus:The Byzantine State under Justinian I-pt.svg|thumb|Reconquista Iustiniani]]
Imperator [[Iustinianus I|Iustinianus Magnus]], qui fortasse ultimus imperatorum Orientis est qui Latinam loquitur ut linguam maternam,<ref>''The Inheritance of Rome'', Chris Wickham, Penguin Books Ltd. 2009, ISBN 978-0-670-02098-0 (page 90). Iustinianus loquitur de Lingua Latina ut lingua sua materna in multis suis legibus. Vide etiam Moorhead (1994), p. 18.</ref> incipit anno [[527|quingentis viginti septem]] regnum suum. Circa annum [[530|quingentos triginta]] incipit in Regno Vandalorum bellum civile inter regem [[Hildericus|Hildericum]] et consobrinum eius [[Gelimer]], quo hic ultimus ab illo regnum rapit. Haec res valde Iustinianum irritat, qui mox mittit [[Magister militum|magistrum militum]] suum, nomine [[Flavius Belisarius|Flavium Belisarium]], in Africam ad has terras recuperandas pro [[Romania (discretiva)|Romania]].
 
Belisarius citius retrahit Africam pro Romanis, quia Vandali, res novas timentes ab Africanis Romanis, moenia deleverant plerorumque vicorum urbiumque eorum ut difficile insurrecti potuissent vicos tenere.<ref>Prokopios, ''The Wars of Justinian'', Hacket Publishing Company Inc. 2014. Book Three</ref> Iustinianus est valde ab hac victoria citatus, et postquam misit copias suas in Hispaniam et Italiam. Partem minorem in Hispania meridionale retrahunt a barbaris. Belisarius deinde ac successores sui, post multos annos belli, et cum multis mortuis tam apud copias quam apud cives, retrahunt Italiam totam pro Romania.<ref>Prokopios, ''The Wars of Justinian'', Hacket Publishing Company Inc. 2014. Books Five to Eight</ref> Nihilominus, post mortem Iustiniani, adveniunt novi barbari in Italiam, nomine [[Langobardi]]. Bella inter Romanos et Langobardos procedunt in Italia per multa saecula, sed post invasionem [[Arabes|Arabum]] plerarumque partium imperii, Romani valde sunt remolliti et Langobardi quasi totam Italiam capiunt.<ref name=":0">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'', pp. 21-24</ref>
 
=== Renovatio imperii occidentalis ===
In Occidente, idea imperii classici supervixerat ab obitu imperii.<ref name=":1">Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Qunit.'' Tallendier, 2000. pp. 24-32</ref> Iam circa tempores Iustiniani, [[Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius|Boëthius]], qui senator urbis Romae erat clarissimus, a rege Ostrogotho [[Theodericus (rex Ostrogothorum)|Theodorico]] est necatus propter suspicionem eum cum imperatore Orientis insidiari (etiamsi ipse libro suo ''De Consolatione Philosophiae'' hoc negat).<ref>Boethius, ''The Consolation of Philosophy'', Penguin Classics 1999. cf Introduction by Victor Watts, pp. xviii-xxii</ref> Post reconquistam Iustiniani et bella insequentia, donec Langobardi lente tollent Italiam ab imperio, [[Papa|papae Romani]] semper magis auctoritatis politici acquirent propter debilitatem semper fortiorem imperii Orientis. Nihilominus, defensionem cupiebant semper papae ab imperatoribus; sed cum [[Schisma|schismatibus]] semper maioribus inter [[Orthodoxia|ecclesias Orientis]] et [[Ecclesia Catholica Romana|Occidentis]], et post victoriam Langobardorum, anno [[751]], in urbe [[Ravenna]], quae imperii orientalis erat caput in Italia, papae incipiunt ad Francos spectare pro adiumento. Mox papae adiuvant [[Pippinus III (maior domus)|Pippinum]] ad ultimum regem [[Merovingii|Merovingium]] deiciendum et thronum invicem sumere. Hic novus rex Francorum, qui antequam erat [[maior domus]] regis, throno sumpto adiuvat papam, anno [[754|septingentis quinquaginta quattuor]], in bello contra Langobardos. Per aliquos annos postquam, papa et Romani urbis pacem habent.<ref name=":0" /><ref name=":1" />
 
Filius Pippini, nomine [[Carolus Magnus|Karolus]], tam magnum imperium habebat in Europa Occidentale ut iam sit appellatus "imperatori similis."<ref name=":1" /> Mox papa [[Hadrianus I]] quaerit denuo a Francis adiumentum, anno [[773]], quia denuo Langobardi Romanos urbis perdolent.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' p. 25</ref> Paucis annis postquam, successor Hadriani, nomine [[Leo III]], insurrectione a Romanis patitur et adiumentum quaerit a Karolo. Hac occasione, papa vult agnoscere officium regum Francorum ut defensores ecclesiae et populi Romani. Secundum papam, imperium Orientis hoc tempore non habebat imperatorem legitimum, quia ultimus imperatorum masculorum depositus erat anno [[796]] a matre sua [[Irene Atheniensis|Irene]], et propter [[Sexismus|sexismum]] [[Medium aevum|medii aevi]] papae potentiam muliebrem haud potebant sufferre.<ref name=":2">Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' p. 27</ref> Papa Leo III inde vult implere thronum vacuum Romanorum cum Karolo, qui coronat cum nomine "Imperator Romanorum" die [[Dies Christi Natalis|vigesimo quinto Decembris]], anno [[800]].<ref name=":2" /><ref name=":3">Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint'' p. 30</ref>
 
=== Dynastia Carolingia ===
[[Fasciculus:Charlemagne denier Mayence 812 814.jpg|thumb|Denarius [[Carolus Magnus|Karoli Magni]], quo regalia antiqua sumit.]]
Karolus vult cum imperatice Orientis Irene matrimonium agere ad utraque imperia iungere, sed hoc consilium aboritur.<ref name=":4">Réginald Grégoire, ''Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero'', p. 45</ref> Post hoc, ad Romanos Orientales non offendendos, ac ad nobiles Francos pacandos, qui haud dilexerunt nomen Romanorum sumere, Karolus omittit partem "Romanorum" e titulo suo, appellans se solum "Imperator Augustus."<ref name=":4" /><ref name=":3" /> Ita cum Einhardus scribat historiam Karoli, appellet illum: "Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac ''patricius Romanorum''", et non "''imperator Romanorum''."<ref>Einhardus, ''Vita Karoli Magni'' p. 1</ref> Nihilominus Karolus utitur regalia Romana antiqua, et probabiliter in oculis plerisque populorum intellegebatur hic titulus intendere "Imperator Romanorum," quia in oculis Christanorum medii aevi solum unum imperium esse poterat.<ref>Peter H. Wilson, ''The Holy Roman Empire'' "The Roman empire had to continue, since the appearance of a fifth monarchy would invalidate Daniel's prophecy and contradict God's plan" p. 38</ref><ref>Boethius, ''The Consolation of Philosophy,'' Penguin Classics 1999, cf Introduction by Victor Watts: "This system was preserved by Theodoric, king of the Ostrogoths, when he succeeded Odoacer in 493. To the emperor Anastasius he wrote: 'Our royalty is an imitation of yours, a copy of the only Empire on earth'" p. xviii-xix</ref>
 
Post mortem Karoli, propter consuetudinem Francorum ac plerorumque barbarorum, imperium suum est divisum inter filios suos. Nihilominus, filius suus [[Ludovicus (imperator)|Ludovicus Pius]] potuit tenere titulum imperatoris. Sed successores Ludovici, qui et illi dividunt imperium in multas partes, primatus imperatoris non agnoscunt, et contra imperatorem [[Lotharius I (imperator)|Lotharium]] bellum agunt. Hic imperator perdidit bellum anno [[841]] in [[Certamen Fontanetonis|Certamine Fontanetonis]] ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: ''Fontenoy''). Imperium dehinc supervivit per aliquos annos, sed imperatores sui regunt paulo magis quam Italiam Septentrionalem. Anno 911 mortitur ultimus imperator Carolingiorum, et nomen imperatoris debet exspectare quinquaginta unum annos usque imperium denuo renovatum sit sub dynastia Ottoniana.<ref>Francis Rapp, ''Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint'', p. 41</ref>
 
== Forma imperii ==
122

recensiones