Quantum redactiones paginae "Laevinus Torrentius" differant
Content deleted Content added
Linea 2:
'''Laevinus Torrentius''' ([[Batavice]] ''Liévin van der Beken''), natus [[Gandavum|Gandavi]] die 8 Martii 1525 - mortuus [[Bruxellae|Bruxellis]] die 26 Aprilis 1595, fuit homo ecclesiasticus, poeta neolatinus et philologus Belgicus. Luculentis commentariis [[Horatius|Horatium]] et [[Suetonius|Suetonium]] exornavit ; aeque notus tamen est quia poema composuit '[[Tyrannis|tyrannicidium]]' [[Gulielmus Auriacus|Gulielmi Auriaci]] glorificans.
==Vita==
[[Iurisprudentia|Iurisprudentiae]] [[Lovanium|Lovanii]] studuit atque doctoris gradum [[Bononia|Bononiae]] absolvit. Deinde nonnullos annos Romae moratus est ubi diuturnas necessitudines cum eruditis viris [[Paulus Manutius|Paulo Manutio]], [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]]<ref>
In ipsa ecclesia cathedrali Antverpiae humatus est. Testamento collegium [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] [[Lovanium|Lovanii]] a se conditum heredem instituit, cui in primis locupletem bibliothecam suam et numismata legavit. De quorum numismatum excellentia in quadam epistula ad amicum Andream Scottum non sine suspicione vanitatis sic se iactabat : "''nummorum veterum aliarumque antiquitatum cum multitudine tum excellentia ac raritate in hac tota provincia cedam nemini, ne Laurinis quidem fratribus quos patronos habebat [[Hubertus Goltzius|Goltsius]]''"<ref>''Correspondance'' II, p.444. 30 ianuarii 1589. Cf. ad eundem 30 augusti 1588 "''antiquis numismatibus ceterisque antiquitatibus abundo... Haec enim mea in maiore otio voluptas (puto non inhonesta) esse solet''"</ref>. Non enim, etsi tam multis ecclesisticis muneribus oppressus, umquam rempublicam litterariam omnino deseruit ut ex epistolis ad philosophum [[Iustus Lipsius|Iustum Lipsium]], ad [[Typographia|typographum]] Christophorum Plantinum, ad eruditum [[Iesuitae|iesuitam]] Andream Scottum missis apparet.
|