Quantum redactiones paginae "Ringo Deathstarr" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Ringo Deathstarr personantes ex vivo propter The Globe, [[Cardiffa (Cambria), vigesimo tertio die Novembris, anno 2...'
(eadem)

Emendatio ex 01:28, 14 Ianuarii 2017

Ringo Deathstarr est grex musicus Americanus qui personat musicam rockianam subgenere calciatospicientem (Anglice: shoegazing). E urbe Austinopoli proveniunt, in Texia. Conditus est grex ab Elliott Frazier anno duobus milibus et septem, in quo phonodiscum durationis extentæ vulgaverunt eodem gregis nomine.[1] Multi singulares sunt hunc phonodiscum secuti, atque multi circuiti internationales,[2] in quibus utrasque ripas Americæ Septentrionalis attigerunt ac Britanniarum Regnum et Japoniam. Primus phonodiscus longiturnus apparuit Februario anni duorum miliarum et undecim, sub nomine Iter Coloratum (vulgo: Color Trip), et cum societate musica Club AC30. Circumierunt cum grege The Smashing Pumpkins (fortasse maximo generis calciatospicientis noto) annis duobus milibus undecim et duobus milibus duodecim. Nomen gregis Ringonis Deathstarr est agnominatio inter Ringonem Starr, qui Tympanista gregis The Beatles fuit, et Death Star vel latine "Stella Mortis", quæ est arma stellaris e pellicula Bellis Stellaribus.

Ringo Deathstarr personantes ex vivo propter The Globe, Cardiffa (Cambria), vigesimo tertio die Novembris, anno duobus milibus et decem.

Historia

Grex est primo inceptus a Frazier in vico ejus natali, nomine "Bellus Mons" (vulgo: Beaumont), sed mox se transduxit in Austinopolim quia ibi sunt plures greges musici. I hac urbe novit citharistam Renan McFarland, citharistam gravem Alexandram Gehring, ac tympanistam Dustin Gaudet. Primus gregis phonodiscus, nomine quoque Ringo Deathstarr, a societate SVC Records est vulgatus in autumno anni duorum miliarum et septem in Britannia, et a societate Fan Death Records anno duobus milibus et novem. Postquam cum pluribus carminibus est denuo vulgatus sub nomine Candescentor (vulgo: Sparkler). Post aliquos alios annos, expulsaverunt citharistam Renan McFarland et tympanistam Dustin Gaudet, sustinentes Alexadram Gehring et addentes Daniel Coborn ut tympanistam. Personaverunt apud Reverence Festival anno 2009, quo societas Britannica Club AC30 eos assumpsit. Postquam phonodiscus gregis Iter Coloratum est vulgatus denuo a societate Sonic Unyon in America Septentrionale, atque a societate Vinyl Junkie in Japinia.

Phonodisci

 
Ringo Deathstarr in Vernicolle, Augusto 2013

Alba in studione musica facta

Phonodisci durationis extentae (vulgo: EP)