Quantum redactiones paginae "Laevinus Torrentius" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Laevinus Torrentius''' ([[Batavice]] ''Liévin van der Beken''), natus [[Gandavum|Gandavi]] die 8 Martii 1525 - mortuus [[Bruxellae|Bruxellis]] die 26 Aprilis 1595, fuit homo ecclesiasticus, poeta neolatinus et philologus Belgicus. Luculentis commentariis [[Horatius|Horatium]] et [[Suetonius|Suetonium]] exornavit ; aeque notus tamen est quia poema composuit '[[Tyrannis|tyrannicidium]]' [[Gulielmus Auriacus|Gulielmi Auriaci]] glorificans.
==Vita==
[[Iurisprudentia|Iurisprudentiae]] [[Lovanium|Lovanii]] studuit atque doctoris gradum [[Bononia|Bononiae]] absolvit. Deinde nonnullos annos Romae moratus est ubi diuturnas necessitudines cum eruditis viris [[Paulus Manutius|Paulo Manutio]], [[Fulvius Ursinus|Fulvio Ursino]], [[Gulielmus Sirletus|cardinali Sirleto]] etc coniunxit. In Belgicam reversus ab anno 1557 archidiaconus [[Brabantia Flandrensis|Brabantiae]], mox [[Vicarius generalis|vicarius generalis]] [[Dioecesis|dioecesis]] [[Leodium|Leodiensis]] fuit (tum princeps idemque episcopus Leodiensis erat nobilis iuvenis, inErnestus quaBavaricus, qui simul [[Archiepiscopus|archiepiscopus]] [[Colonia Agrippina|Coloniensis]] erat multosque alios episcopatus cumulabat). Qua in urbe architectus [[Lambertus Lombardus]] ei pulchram domum urbanam aedificavit quae hodie ''Hôtel Torrentius'' dicitur et res patrimonialis a [[Wallonia|regione Wallonia]] anno 1969 decreta est. Iam anno 1576 episcopus [[Antverpia|Antverpiensis]] ab Hispanorum rege [[Philippus II (rex Hispaniae)|Philippo II]] designatus erat ; non tamen ante annum 1587 sedem suam occupare ei licuit, quia tum in [[Flandria]] bellum furore religioso exasperatum ardebat. Postremo ad [[Archiepiscopus|archiepiscopatum]] [[Mechlinia|Mechliniensem]] destinabatur cum morte prohibitus est quin hoc munus inire posset.
 
In ipsa ecclesia cathedrali Antverpiae humatus est. Testamento collegium [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] [[Lovanium|Lovanii]] a se conditum heredem instituit, cui in primis locupletem bibliothecam suam et numismata legavit.