Quantum redactiones paginae "67 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 4:
===Romae===
*Prima lex [[Aulus Gabinius|Gabinia]] summum imperium in bello Mithridatico a [[Lucius Licinius Lucullus|Lucio Lucullo]], qui id bellum paene confecerat, ad Acilium Glabrionem [[consul]]em traducit.
*Altera lex [[Aulus Gabinius|Gabinia]] imperium extraordinarium et infinitum instituit ad bellum adversus piratas gerendum. Quae provincia [[Pompeius|Pompeio]] destinata erat, qui, immensa classe coacta, paucis mensibus piratas ex omni mari expulit ac postea eos in [[Cilicia]] proelio vicit et in mediterraneis agris collocavit, ita ut terris inter se divisis, ex agricultura quaestum haberent, non ex piratica. Quae lex vi perlata est, senatoribus vehementer obstantibus.
 
===Bellum Mithridaticum===
*Apud [[Zela|Zelam]] [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridates VI]] [[Lucullus|Luculli]] legatum Triarium vicit, in quo proelio multi [[Tribunus militum|tribuni]] [[Centurio|centurionesque]] perierunt. Lucullus proelio iam confecto ex Armenia advenit. Paulo post milites eum sequi recusarunt quia consul [[Manius Acilius Glabrio (consul 67 a.C.n.)|Acilius Glabrio]] ei successor Roma missus erat. Ita Romani et [[Pontus (regnum)|Pontum]] et [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociam]] amiserunt et Mithridates paene totum regnum paternum reciperavit.