Quantum redactiones paginae "Dativus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Automaton: addens {{Nexus desiderati}}; mutationes minores
Linea 9:
 
In quarta declinatione dativus singularis ab aliis casibus insigni proprio distinguitur quidem:
* ''fructus'' : ''fructu'''ī''''',
 
sed non omnino constare videtur.<ref>Gell. ''noct.Att.'' 4.16.4-9.</ref> Itaque Cicero — ut unius tantum auctoris usum exponamus — quamquam omnino ''sumptui'' scribit (sicut in ''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 5.14.2 ''adventus noster nemini ne minimo quidem fuit '''sumptui'''''), dictione populari usus Tironi, liberto suo, '''''sumptu''' ne parcas ulla in re'' dicit.<ref>[[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''[[Epistulae ad familiares|fam]]'' 16.4.2.; cf. [[Publius Vergilius Maro|Verg.]], ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.257 ''parce metu''. Harrison (2010: 270).</ref> Videntur enim formae distinctione carentes esse sermone vulgari natae.<ref>Leumann (1977: 442).</ref>
Linea 23:
== De dativo proprio ==
Officium dativi proprii fundatum est verbi dandi structura conceptuali. Dandi enim notio ternos poscit tamquam satellites semanticos, qui sunt:
* ᴅᴀᴛᴏʀ, qui in activae sententiae syntaxi '''subiecti''' officio fungitur.
* ʀᴇs ᴅᴀᴛᴀ, quae in activae sententiae syntaxi '''obiecti''' officio fungitur.
* ᴀᴄᴄᴇᴘᴛᴏʀ, qui in syntaxi '''obiecti obliqui''' (sive '''obiecti dativi''') officio fungitur.
Linea 69:
* ''Ut obtemperent oboediantque '''magistratibus''', praescribimus'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] [[De legibus|leg.]] 3.2.5).
* ''Oboedire et parere '''voluntati''' architecti aer, ignis, aqua, terra potuerunt'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] [[De natura deorum|nat.]] 1.19).
* ''Obsequar igitur '''voluntati tuae''''' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] [[De finibus bonorum et malorum|fin.]] 2.17).
* '''''Voluptati''' autem aurium morigerari debet oratio'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] [[Orator|or.]] 48.159).
 
Linea 111:
#* ''Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thessaliae '''venientibus''' ab Epiro'' ([[Gaius Iulius Caesar|Caes.]] ''civ.'' 3.80).
#* ''Quanto sit '''omnibus''' odio crudelitas'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''[[Epistulae ad familiares|fam]]'' 15.19).
# '''Dativus ethicus''' personali consistit pronomine, quo animi erga actionem eventumve adfectio indicatur.
#* ''Quid '''tibi''' vis?'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''de or.'' 2.269).
#* ''Ecce '''tibi''' Ausoniae tellus'' (Verg. ''Aen.'' 3.477).
Linea 142:
 
== Dativus ex adiectivo pendens ==
Dativus saepe pendet ex adiectivis mitiores aut immitiores actiones animive adfectiones describentibus, commoda aut incommoda significantibus, iucundam aut iniucundam proprietatem indicantibus, denique propinquitatis, similitudinis, affinitatis vim habentibus:
* ''Ista veritas, etiam si iucunda non est, '''mihi''' tamen grata est'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]] ''[[Epistulae ad Atticum|Att]]'' 3.24.2).
 
Linea 182:
 
{{Grammatica Latina|Nomen}}
 
{{Nexus desiderati}}
 
[[Categoria:Casus grammatici]]