Quantum redactiones paginae "Macedonia antiqua" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 7:
 
Historia Macedonica antiqua nota est imprimis Philippo et Alexandro regnante, sed veterrimae famae de [[Macedonia|Macedonica]] historia ex scripto [[Herodotus|Herodoti]] (''Historiae'') oriuntur. Graeci Macedoniam partem Helladis non putabant atque regionem ipsam pastores incolebant, qui sublimem gradum Graecae artis assecuti non sunt. Macedoniae rex cum hereditario regimine regnabat, et putatur primus dux [[Perdiccas I (rex Macedonum)|Perdiccam I]] fuisse. Temporibus [[persicum bellum|Persico bello]] rex Macedoniae [[Mardonius|Mardonio]], qui cum classe [[Athenae|Athenas]] properabat, paruit et socius [[Imperium Persarum|Imperii Persarum]] fuit. Proximo saeculo (IV s. ante Christum) Macedonia ob emendationem rerum publicarum et militarium amplificabatur, sed potestatem, quae regnum [[Darius III (rex Persarum)|Darii III]] fregit, [[Philippus II (rex Macedonum)|Philippus II]] aedificavit. Philippus II totam Graeciam superavit et is certamini Olympico ut primus incola Macedonicus interfuit. Sedem Macedoniae, [[Pella]]m philosophi, ut [[Aristoteles]], tragici, ut [[Euripides]] adsequebantur. Philippo II necato ([[336 a.C.n.]]), regnum recepit [[Alexander Magnus]], qui Imperium Persarum pugnavit aevumque Hellenisticum initiavit. Romanis regnantibus, [[Macedonia (provincia Romana)|Macedonia provincia Romana]] fuit.
{{Grc|Βασιλεία τῶν Μακεδόνων}}
 
{{hist-stipula}}