Quantum redactiones paginae "Aloisius Videgaray" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{Capsa hominis Vicidata}} '''Aloisius Videgaray'''', vulgo plene ''Luis Videgaray Caso'' (Mexicopoli natus die 10 Augusti 1968) est politicu...'
 
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Aloisius Videgaray'''', vulgo plene ''Luis Videgaray Caso'' ([[Mexicopolis|Mexicopoli]] natus die [[10 Augusti]] [[1968]]) est politicus [[Mexicum|Mexici]].
 
Alumnus est [[institutum Technologiae Autonomum Mexicanum|instituti Technologiae Autonomi Mexicani]] ubi postea professor fuit. Gradum doctoris ascendit apud [[institutum Technologiae Massachusettense]]. Professor fuit recentius [[universitas Ibero-Americana|universitatis Ibero-Americanae]]. Secretarius a vectigalibus meruit iuxta regimen [[civitas Mexici|civitatis Mexici]] a die [[16 Septembris]] [[2005]] usque ad [[31 Martii]] [[2009]], gubernatore [[Henricus Peña Nieto|Henrico Peña Nieto]]. Quo ad officium praesidis Mexici omnis anno [[2012]] candidato, Videgaray ipse hanc candidaturam direxit, bono successu. Ergo minister a vectigalibus nationalis a die [[1 Decembris]] [[2012]] merebat, sed, [[Donaldus Trump|Donaldo Trump]] candidato [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum]] Mexicum petente, eventu controverso, Videgaray die [[7 Septembris]] [[2016]] culpam sibi accipiens ab officio suo decedit. Die autem [[4 Ianuarii]] [[2017]], Donaldo Trump mox ad officium praesidis Civitatum Foederatarum accessuro, Videgaray secretarius a rebus externis patriae factus est.