Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

 
==De Fufio apud Dionem==
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia illo tempore et fortasse ex ipsis libellis vel epistulis vel orationibus Marci Antonii ducta<ref>PaeneNam paene eadem in ''Invectiva'' pseudo-Sallustii inveniuntur.</ref> illo tempore, multos lectores modernos ([[Michael Montanus]], [[Dionysius Diderotus|Diderotus]]...) non a Caleno sed ab historico Dione ipso abalienaverunt quia in magnum virum mortuum ita invehi indignum putabant.
 
== Notae ==