Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: Nomen geographicum mutavi sequens Vicipediae consuetudinem
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
→‎Conditio urbis incipit: Vocabulum absens addidi
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 17:
 
=== Conditio urbis incipit ===
Prima colonia spectabilis quæ in terræ nunc notæ ut Ottavia statuitur, saltem apud gentes Europæas, a [[Philemon Wright|Philemone Lignario]] (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno [[1800|mille octingentis]]. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine [[Gatineau|Gatteno]] (quæ vulgo dicitur ''Gatineau''), in ripa septentrionale fluminis Ottaviæ. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materiam flumine poterat transportare ab valle Ottaviæ ad [[Mons Regius|Montem Regium]] et [[Quebecum urbs|Quebecum Urbem]], et dehinc ad [[Europa|Europam]]. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno [[1806|mille octingentis et sex]].
 
Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno [[1818|mille octingentis duodeviginti]] colonia condita est ubi hodie sunt [[Lebreton Flats|Plateæ Lebretones]]. Via Dives Mons (Anglice: Richmond Road) prima strata urbis constituitur.