Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

Content deleted Content added
correxi quasdam errores orthographiæ
addidi descriptionem urbis Ottaviæ
Linea 2:
'''Ottavia'''<ref>{{Graesse}}</ref><ref>Vb. adiect.: "Ottaviensis": {{Graesse}}; cf. {{CathHierDiocese|otta|Archidioecesis Ottaviensis}}</ref> sive '''Ottava''',<ref name=NSLO>"Ottava" et vb. adiect. "Ottavensis": Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska orbok'', editio secunda, 2009.</ref> vulgo ''Ottawa'', est urbs circiter 808&nbsp;000 incolarum et caput [[Canada]]e. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae [[Ontario]]nis. Anno [[1850]] creata est, anno [[2001]] urbs Ottavia ceteraque municipia antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redacta sunt. In valle Ottavensi sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a [[Torontum|Toronto]], 190 a [[Mons Regius|Monte Regio]].
 
Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Aquas GatiGattenonem (vulgo: ''Gatineau'') municipium [[Quebecum|Quebeci]] provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine ''Ottaviae'' et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.
 
== Historia ==
 
=== Primæ Nationes et exploratio ab Europæis ===
Valles Ottaviæ facta est pro humanis habitabilis abhinc circa decem milia annorum, cum mare antiquum, dictum Mare [[Samuel de Champlain|Campopleni]], effusum esset naturaliter. [[Gens Algonquina]] circa flumen Ottaviam, quod lingua Algonquinorum dictum est ''Kichissippi'' dicitur, alebant olim viam commercii, sed hoc per tempus aliquanto breve. Nomen "Ottawa" a populo Aborigineo vocatur, qui idem nomen tenent et qui jam dudum incolebant terras circa urbem Ottaviam hodiernam, et autem Sinum Georgianum [[Lacus Huronorum|Lacumque Huronorum]].
 
Stephanus Crematus ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: [[Étienne Brûlé]]) primus fuit apud Europæos qui flumen Ottaviam navigavit, anno [[1610|mille sescentis decem]]. Paulo postquam a Samuele Campopleno (vulgo: Samuel de Champlain) navigatum est flumen, anno [[1613|mille sescentis tredecim]]. Amb indagatores a ducibus gentis Algonquinæ adjuti sunt. Acta scripta nos admonent gentes algonquinasAlgonquinas anno 1613 totam vallem Ottaviæ imperavisse, cum autem regionibus circumstantibus septentrionalibus occidentibusque.
 
Sæculo [[Saeculum 17|septimo decimo]], gens Algonquina cum Huronibus acerrimum bellum contra Iroquanos gesserunt in terris quæ hodie Ontarionem vocantur. Campoplenus Hurones adjuvit, quam ob rem Iroquani Francogallorum acerbi inimici facti sunt.
 
=== Circumjacentia historica ante conditionem urbis Ottaviæ ===
Anno [[1763|mille septingentis sexaginta tribus]], [[Tractatus Lutetiæ]] finem posuit de [[Bellum Septem Annorum|Bello Septem Annorum]] quod inter [[Britannia Maior|Britanniam]] et [[Francia|Francogalliam]] gerebatur. Francogallia quasi omnes suas colonias cedit Britanniæ quæ in [[Nova Francia]] erant. [[Actum Constitutionis anni 1791]] condidit [[Canada Superior|Canadam Superiorem]] [[Canada Inferior|Inferioremque Canadam]] quæ præterpropter æquivalent Ontariocum Ontarione et QuebecumQuebeco hodiernahodiernis.
 
=== Conditio urbis incipit ===
Prima colonia spectabilis quæ in terræ nunc notæ ut Ottavia, saltem apud gentes Europæas, a [[Philemon Wright|Philemone Lignario]] (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno [[1800|mille octingentis]]. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine [[Gatineau|Gatteno]] (quæ vulgo dicitur ''Gatineau''), in ripam septentrionalem fluminis Ottaviæ. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materam flumine poterat transportare ab valle Ottaviæ ad [[Mons Regius|Montem Regium]] et [[Quebecum urbs|Quebecum Urbem]], et dehinc ad [[Europa|Europam]]. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno [[1806|mille octingentis et sex]].
 
Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno [[1818|mille octingentis duodeviginti]] colonia condita est ubi hodie sunt [[Lebreton Flats|Plateæ Lebretones]]. Via Dives Mons (Anglice: Richmond Road) prima strata urbis constituitur.
 
=== Canalis Veli et alimonium Byvici ===
Vicecolonellus [[John By|Johannes By]] alius dominus harum terrarum erat qui spectabilis dicitur. Ille fuit qui præerat comparationem [[Rideau Canal|Canalis Veli]] (vulgo: Rideau Canal). Pontes fecit qui ligavit duas ripas fliminis, et inde etiam coloniam Lignarii cum eam quæ By condidit, nomine Byvicus, vel vulgo ''ByTown''. Per decennia sequentia advenerunt multi immigranti, imprimis Hibernici et Canadenses Francogallici, attracti ab alimonio vicis qui circa flumen Ottaviam crescebant.
 
=== Conditio plena urbis ===
Viæ ferratæ variæ urbem ligant ad mundum externum. Primo die Januarii, anno [[1855|mille octingentis quinquaginta et quinque]], Byvicus, qui jam non magis vicus erat, renominatur Ottaviam. Elegerunt urbis reges hoc nomen aboriginineum quia annus congruebat cum anniversario ducentesimo consuetuninis populi Ottaviæ ad flumine agendum negotium.
 
== Notae ==